From Wikipedia, the free encyclopedia
Renata (vulgo: Renate) Schmidt (nata 12 Decembris 1943 Hanoviae[1] in Hassia) femina in rebus publicis perita Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.
Anno 1960 praegnans scholam finire coacta apud domus vecturae Quelle tirocinium programmatricis fecit atque postea ibi laboravit. Annis 1973 - 1980 consiliaria operarum erat et ab anno 1980 vicaria praeses collegii opificum argentariorum et mercatorum in Bavaria erat.
Schmidt ab anno 1972 sodalis SPD erat et annis 1991 - 2000 praeses suae factionis Bavariae et annis 1994 et 1998 candidata praesidis ministrorum contra Edmundum Stoiber (CSU). Annis 1980 - 1994 legata Dietae Foederalis Gemaniae et ab anno 1990 etiam vicaria praeses parlamenti Theodisci. 1994 - 2002 legata senatus terrae Bavariae fuit. Anno 1997 praeses vicaria SPD Germaniae electa est et ad annum 2003 mansit. Anno 2002 Gerhardus Schröder cancellarius foederalis eam Administram Foederalem Feminarum et Iuventutis fecit. Hunc magistratum ad annum 2005 administravit, cum post electionem Dietae Foederalis Angela Merkel (CDU) nova cancellaria electa esset. Anno 2009 candidata Dietae Foederalis non iam erat et parlamentum reliquit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.