Rolandus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rolandus, Hruodlandus, Rotholandus, aut Rodlanus (†778; Francogallice et Anglice Roland; Vasconice Errolan; Hispanice Roldán; Italiane Orlando) fuit miles et dux Francorum, qui sub imperio Caroli Magni fuit "Brittannici [sic] limitis praefectus"[1] vel marchio.
Vide etiam paginam fere homonymam: Rolandus (nomen).
Notus et clarus est Rolandus ob gestam suam in Hispania, cum in proelio apud Rozaballes contra Vascones occideretur. Haec gesta in La Chanson de Roland carmine epico et tandem in Codice Calixtino narratur. Rolandus etiam protagonistas carminum Italicorum Orlando Innamorato Matthaei Maria Boiardi atque Orlando Furioso Ludovici Ariosti est.