Gnome (ex lingua Graeca ) est sententia moralis.
More information Index ...
Close
A barba stulti discit tonsor.
Ab illis qui, in corpore signati sunt, libera nos Domine.
Abissus, abissum invocat
A bove ante, ab asino retro, a stulto undique caveto!
A bove maiore discit arare minor.
A limine
A mari usque ad mare
A mundo condito
A posteriori
A priori
Ab Iove principium generis.
Ab ovo usque ad mala
Ab urbe condita
Absit omen.
Abusus non tollit usum.
Accusare nemo se debet nisi coram Deo.
Acta est fabula, plaudite!
Actio est reactio.
Ad astra per aspera
Ad impossibilia nemo tenetur
Ad Kalendas Graecas
Adam, primus homo, qui deceptus es in pomo.
Alea iacta est C. Iulius Caesar Rubiconem transveniens dixisse dicitur. Suetonus (Divus Iulius ) narrat: "Iacta alea est," inquit, atque ita traiecto exercitu... Graece Ἀνερρίφθω κύβος (Menander )
Amicus certus in re incerta cernitur
Animi imago vultus, indices oculi (Cicero , De oratore , III, 59)
Ars gratia artis
Aut Caesar, aut nihil.
Aut viam inveniam, aut faciam!
Audiatur et altera pars .
Audaces fortuna iuvat .
Barba non facit philosophum .
Barbarus hic ego sum, quia non intelligor ulli.
Beata morte nil beatius.
Beati monoculi in regione caecorum.
Beati monoculi in terra caecorum.
Beati pauperes spiritu.
Beati possidentes.
Beatius est magis dare quam accipere.
Beatus ille qui procul negotiis.
Bella gerant alii. Tu, felix Austria , nube! Nam quae Mars aliis, dat tibi diva Venus .
Bellum omnium pater .
Bellum se ipsum alet.
Bellum tibi ex victoria nascitur.
Bene vixit, qui bene latuit.
Bibliotheca docet
Bis ad eundem lapidem offendere
Bis peccare in bello non licet.
Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere .
Bonum ad virum cito moritur iracundia (Publilius Syrus )
Breve et irreparabile tempus omnibus est vita
Bruta licet soleant animalia iure timeri, omnibus est illis plus metuendus homo
Caeca invidia est.
Caeci sunt oculi, cum animus alias res agit.
Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius.
Caelebs caelestium vitam ducens.
Caelo tonantem credimus Iovem regnare.
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Caesar non supra grammaticos
Caesarem vehis eiusque fortunam.
Calamitas virtutis occasio est.
Canes mordent ultimum.
Canis a non canendo.
Cantare amantis est.
Captatio benevolentiae
Caput Nili quaerere
Caritas numquam excidit.
Caritas omnia sustinet.
Carmina non dant panem.
Carpe diem , quam minimum credula postero (Q. Horati Flacci Carmina 1,11,7ff.)
Cartago delenda est
Castigat ridendo mores
Cave canem Inscriptio Pompeiis
Cave Danaos et dona ferentes (Publius Vergilius Maro - Aeneis Verg. Aen. 2,49: quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis , vide infra Quidquid ... )
Cedant arma togae Cicero
Ceterum censeo Carthaginem esse delendam Cato
Citius, altius, fortius
Civis Romanus sum
Cogito ergo sum (Renatus Cartesius , Principia philosophiae , prima pars, § 7)
Cum grano salis.
Cum mica salis.
Cura posterior
Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo.
Dat census honores.
Damnatio memoriae
De duobus malis minus est eligendum.
De gustibus non est disputandum .
De nihilo nihil fit.
De internis non iudicat praetor.
De profundis clamavi ad te Domine.
De te fabula narratur.
Defensor fidei
Dei Gratia
Deleatur.
Delirant isti Romani ex libris comicis Asterigis et Obeligis.
De mortuis nil nisi bene.
Deo gratias.
Deo Optimo Maximo (D. O. M.)
Deus ex machina
Deus lo vult.
Deus providebit.
Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentes, dum sanctis patriae legibus obsequimur.
Dictum, factum.
Diem perdidi.
Dies ater
Dies irae
Dies levat luctum.
Difficile est satiram non scribere.
Disce aut discede!
Divide et impera.
Do ut des.
Docendo discimus. Seneca , Luc. I,7,8)
Docta ignorantia
Domi leones, foras vulpes.
Dominus Vobiscum.
Dona nobis pacem.
Donec eris felix, multos numerabis amicos.
Dosis facit venenum.
Draco dormiens nunquam titillandus.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
Dulce bellum inexpertis.
Dulce et decorum est pro patria mori. (Q. Horati Flacci carm. 3,2,13)
Dulcis in fundo
Dulcis quies
Dum colosseum stabit, Roma stabit; dum Roma stabit, mundus stabit.
Dum Romae consulitur, Saguntum expugnatur.
Dum spiro spero
Dum vita est, spes est.
Duo cum idem faciunt, non est idem.
Duobus litigantibus tertius gaudet.
Dura lex, sed lex.
E contrario
E duobus malis minimum eligendum est.
E pluribus unum
Ecce homo.
Ecclesia militans
Ecclesia non sitit sanguinem.
Ecclesia triumphans
Edere oportet, ut vivas, non vivere, ut edas.
Edimus, ut vivamus, non vivimus, ut edamus.
Ego te absolvo.
Entia non sunt moltiplicanda praeter necessitatem (Guillelmus de Ockham )
Entia non sunt multiplicanda sine necessitatem
Epicuri de grege porcum
Epistula non erubescit.
Equi donati dentes non inspiciuntur.
Eram quod es; eris quod sum.
Ergo bibamus.
Eripuit coelo fulmen sceptrumque tyrannis.
Errantis non est voluntas.
Eritis sicut Deus, scientes bonum et malum. (Biblia)
Errare humanum est. Cicero Philippica 12.5 : Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare. Certe illam sententiam reminiscens Hieronymus in epistula 57.12 haec scripsit: Errasse humanum est; et confiteri errorem prudentis.
Erro, dum vivo.
Esse est percipi.
Est medicina triplex: servare, cavere, mederi.
Est rerum omnium magister usus , Gaius Iulius Caesar
Esto perpetua.
Et cetera
Et in Arcadia ego.
Et dimitte nobis debita nostra.
Et ne nos inducas in tentationem.
Eventus stultorum magister est.
Ex abundantia cordis os loquitur. (Evangelium Secundum Matthaeum 12.34)
Ex factis, non ex dictis amici pensandi. Titus Livius
Ex nihilo nihil fit . cf. Lucr. de rer.nat. 1,150: nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam
Ex oriente lux
Excusatio non petita culpa manifesta.
Exempli gratia (e.g.)
Extra ecclesiam non est salus. (Sanctus Cyprianus )
Extrema se tangunt.
Faber est quisque fortunae suae .
Fabula docet.
Fabula quanta fui.
Fac simile.
Fac totum.
Factotum, facit nihil
Faciam ut mei memineris.
Facilis descensus Averno .
Facio liberos ex liberis libris libraque.
Facio ut des.
Facit.
Facta, non verba
Factum illud; fieri infectum non potest.
Falsus in uno, falsus in omnibus
Fama crescit eundo.
Fama fumus, finis cinis, homo humus .
Fama nihil est celerius.
Favete linguis!
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas.
Ferro ignique
Fertilior seges est alienis semper in agris vicinumque pecus grandius uber habet.
Festina lente !
Fiat iustitia, ruat caelum aut Fiat iustitia et pereat mundus
Flatus vocis
Fortes fortuna adiuvat .
Fuge praelatum, tamquam peccatum.
Fugit inreparabile tempus.
Furor Teutonicus
Gallia est omnis divisa in partes tres.
Gallina scripsit
Gallo canente spes redit.
Gallus in suo sterquilinio plurimum potest.
Gaudeamus igitur , iuvenes dum sumus! (Chr. W. Kindleben, XVIII. saeculo p.C.n)
Gaudium laboris acti
Generalibus specialia derogant.
Genius loci
Genus irritabile vatum
Gladiator in arena capit consilium.
Gladium dedisti, qui se occideret.
Gloria in excelsis Deo.
Gloria victoria
Gradus ad Parnassum
Graeca sunt, non leguntur.
Graecia capta ferum victorem cepit.
Graeca in mare latino libere vagantur.
Grammatici certant, adhuc sub iudice lis est.
Gratia gratiam parit.
Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu.
Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo.
Gutta fortunae prae dolio sapientiae.
Habeas corpus.
Habeas tibi.
Habemus papam.
Habent sua fata libelli (Terentianus Maurus )
Hac via itur ad astra.
Haec olim meminisse iuvabit.
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
Hannibal ad portas (Cicero)
Hiberi solummodo sub ferro qiescunt
Hic aqua haeret.
Hic domus, haec patria est
Hic et nunc
Hic latet anguis in herba.
Hic Rhodus, hic salta!
Hinc illae lacrimae
Historia magistra vitae (Cicero "De oratore" II, 9, 36...historia vero testis temporum, lux veritas, vita memoriae, magistra vitae, nuncia vetustatis
Hoc erat in votis.
Hoc est enim corpus meum.
Hoc volo, sic iubeo.
Homines dum docent, discunt. Seneca minor
Homo bulla.
Homo doctus in se semper divitias habet.
Homo homini deus.
Homo homini lupus.
Homo proponit, sed deus disponit.
Homo sum: humani nil a me alienum puto (Terentius, Heautontimorumenos )
Homo totiens moritur, quotiens amittit suos.
Honores mutant mores.
Honos est praemium virtutis.
Horae vulnerant, ultima necat.
Horribile dictu
Humanum est errare.
Humanum est peccare, sed perserverare diabolicum.
Hypotheses non fingo (Isaacus Newtonus )
I, fuge. Sed poteras tutior esse domi.
Iam seges est, ubi Troia fuit.
Id fecit cui prodest.
Id quo magis cogitare nequit
Idem per idem
Idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum (I.N.R.I.)
Igni ferroque
Ignoramus et ignorabimus.
Ignorantia iuris nocet.
Ignorantia non est argumentum.
Ilias post Homerum
Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.
Illud amicitiae quondam venerabile nomen
Imitatio veritatis
Imperare sibi maximum imperium est.
Imprimatur.
In alio mundo
In Baccho et Venere
In dubio pro reo
Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim
Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim - Vergilius
In hoc signo vinces (Eusebius de Caesarea, CCCXII p.C.n.)
In medias res
In memoriam
In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
In nova fert animus mutatas dicere formas.
In partibus infidelium
In praeteritum non vivitur.
In regione caecorum rex est luscus.
In statu nascendi
In tyrannos
In varietate concordia
In vino veritas .
Infandum, Regina iubes renovare dolorem (Virgilius)
Infantes perhibent et stultos dicere verum.
Iniqua nunquam regna perpetuo manent.
Initium sapientiae timor Domini.
Inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.
Inter arma enim silent leges.
Introite, nam et hic dii sunt.
Invidia gloriae comes.
Iovi Optimo Maximo
Ipse dixit.
Ira furor brevis.
Ite, missa est.
Iudex non calculat.
Iudicis est innocentiae subvenire.
Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem.
Ius de non appellando
Ius primae noctis
Ius sanguinis
Ius soli
Ius summum saepe summa est iniuria.
Iuvat o meminisse beati temporis.
Labor est etiam ipse voluptas.
Labor ingenium miseris dat.
Labor omnia vincit.
Laborare est orare.
Laborat magister docens tardos. (Augustinus)
Lacrima nihil citius arescit.
Lacrimae nobis deerunt ante quam causae dolendi.
Lapidem, non hominem putas.
Latet anguis in herba.
Laudator temporis acti
Laus alit artes.
Laus in ore proprio foetescit.
Lavi in innocentia manus meas.
Lector benevole.
Lectori salutem.
Legem brevem esse oportet.
Leges bonae ex malis moribus procreantur (Macrobius )
Leges humanae nascuntur, vivunt, et moriuntur.
Leges sine moribus vanae.
Legi, intellexi, condemnavi.
Leti mille repente viae.
Levius fit patientia / quidquid corrigere est nefas (Horatius , carminum 1,24,19 s.)
Lex mihi ars.
Lex posterior derogat priori.
Lex specialis derogat legi generali.
Libenter homines id, quod volunt, credunt.
Libertas est potestas faciendi id, quod jure licet.
Licentia poetica
Ligna in silvam ferre
Lignum quod tortum, haud umquam vidimus rectum.
Lingua ligata tibi multos acquirit amicos.
Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (Sanctus Paulus )
Litterae non dant panem.
Locus amoenus
Longe fugit, qui suos fugit.
Lorem ipsum
Lucus a non lucendo
Lupus est homo homini.
Lupus in fabula
Lupus non curat numerum.
Lux in tenebris
Magister est prioris posterior dies.
Magna ingenia conspirant.
Magni fures parvum ducunt.
Magni nominis umbra
Magnum timoris remedium clementia est.
Mala mali malo mala contulit omnia mundo.
Mala malus mala mala.
Male parta male dilabuntur.
Malleus manubrio sapientior.
Manus manum lavat (Sen. Apocolocyntosis 9).
Mare ditat, rosa decorat.
Margaritas ante porcos (Iesus Christus )
Maria montesque polliceri
Mater semper certa, pater incertus est
Matutina parum cautos iam frigora mordent.
Maximum remedium irae dilatio est.
Mea (maxima) culpa
Media in vita in morte sumus.
Medice, cura te ipsum .
Medicus curat, natura sanat.
Medio tutissimus ibis.
Mel in ore, fel in corde
Melius est abundare quam deficere
Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Memento mori!
Memento audere semper
Mens sana in corpore sano Iuvenalis, Satura X,356, vide http://www.thelatinlibrary.com/juvenal/10.shtml
Mens agitat molem Publius Vergilius Maro
Meum est propositum in taberna mori
Militat omnis amans (Publius Ovidius Naso , Amores I,9,1)
Minima non curat praetor.
Miror, quod non ridet haruspex, haruspicem qui videt.
Modus vivendi
Monasterium sine tabulario, quasi castrum sine armamentario
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum
Morituri te salutant.
Mors certa - hora incerta
Mors tua vita mea
Mox fuge, longe recede, tarde redi.
Mox nox.
Mulier taceat in ecclesia.
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit.
Multa videre, multa dissimulare, pauca corrigere
Multi sunt vocati, pauci electi.
Multi sunt vocati, pauci vero electi.
Multum, non multa.
Mundus vult decipi, ergo decipiatur
Mutatis mutandis
Mutato nomine de te fabula narratur (Horatius )
Navigare necesse est.
Natura non facit saltus (Leibniz )
Naturam expelles furca, tamen usque recurret (Horatius )
Navigare necesse est, vivere non est necesse (Gnaeus Pompeius )
Ne bis in idem
Necesse est multos timeat quem multi timent
Ne transeat in exemplum
Nemo potest digne dominis servire duobus
Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur
Ne quid nimis
Ne sutor supra crepidam iudicaret
Nemo est tam senex qui se annum non putet posse vivere (Cicero )
Nihil domestica sedes iucundius
Nihil novi nisi commune consensu
Nihil prius fide
Nihil sub sole novum
Nihil verum est licet omnia
Nil impossibile volenti.
Nolens volens
Noli dentes equi inspicere donati (Hieronymus )
Noli turbare circulos meos! (Archimedes , CCXII a.C.n.)
Non est vivere, sed valere vita (in Imolae platea )
Non nobis solum nati sumus (Cicero , De officiis 1,22)
Non propter vitam vivendi perdere causas
Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum
Non vitae sed scholae discimus (Sen. epist. 106,12)
Noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se
Nulla dies sine linea.
Nulla poena sine lege
Nulla rosa sine spina
Nunc est bibendum (Hor . carm. 1,37,1)
Formula:Omnia quae antea sunt significata nomine et auctoritate principis valitura sunt O dulce nomen libertatis.
O felix culpa.
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos!
O quae mutatio rerum.
O sancta simplicitas.
O tempora, o mores! Cicero dixit in oratione in L. Catilinam prima in senatu habita: * O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit .
O terque quaterque beati quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! (Vergilius )
Oculum pro oculo et dentem pro dente
Oderint, dum metuant (Accius )
Odi profanum vulgus et arceo.
Odia sunt restringenda favoribilia sun amplianda
Oleum et operam perdimus , Plautus , Peonulus, 332
Omne trinum est perfectum, aut malandrinum
Omne vivum ex ovo.
Omnes eodem cogimur.
Omnes una manet nox.
Omnes vulnerant, postuma necat
Omnes vulnerant ultima necat (in solario)
Omnia ad maiorem Dei gloriam.
Omnia mea mecum porto
Omnia mutantur, nihil interit , Publius Ovidius Naso , Metamorphoses (liber XV)
Omnia quae antea sunt significata nomine et auctoritate Principis, valitura sunt
Omnia sunt inter amicos communia. Publius Terentius Afer
Omnia vincit amor.
Omnis amans amens.
Omnium rerum mors est extremum. Cicero
Onus est honos.
Operibus credite et non verbis.
Ora et labora, (deus adest sine mora). (secundum Regulam Benedicti IL)
Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura (Seneca )
Pacem te poscimus omnes.
Pacta sunt servanda
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas / regumque turres.
Palma sub pondere crescit.
Panem et circenses Ex D. Iuni Iuvenalis Satura libri X: Idem populus, si Nortia Tusco fabisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie.
Par nobile fratrum
Parce, pater, virgis, nolo componere versus.
Parce sepulto (Vergilius , Aeneis )
Pares cum paribus facillime congregantur.
Pars pro toto
Parturient montes, nascetur ridiculus mus (Quintus Horatius Flaccus )
Parva sed apta mihi (Ludovicus Ariostus , sententia in domus facie suae.
Pater familias
Pater noster, qui es in caelis
Pater, peccavi.
Pater semper incertus est.
Patet omnibus veritas, nondum est occupata Seneca , Epistulae morales 33,11
Patior, ut potiar
Pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres
Pax Domini (sit semper vobiscum)
Pax hominibus bonae voluntatis.
Pax huic domui et si omnes ego non
Pax optima rerum.
Pax vobiscum.
Pecca fortiter.
Pecunia non olet (cf. Suet. Div.Vesp. 23: Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: Atqui, inquit, e lotio est. )
Pecunia, si uti scias, ancilla est, si nescias, domina.
Per aspera ad astra
Per definitionem
Per pedes Apostolorum
Periculum in mora
Perpetuum mobile
Persona non grata
Pessima res publica, plurimae leges.
Philippis iterum me videbis.
Philosophia ancilla theologiae.
Pia fraus
Piscem natare doces!
Placebo.
Plaudite cives, plaudite amici, finita est comoedia.
Plenus venter non studet libenter.
Plures adorant solem orientem quam occidentem.
Plus vident oculi quam oculus.
Poeta nascitur, non fit.
Poeta nascitur orator fit
Post cenam stabis, aut mille passus meabis.
Post nubila Phoebus.
Post aquas.
Post tenebras lux.
Potius sero quam numquam (Livius )
Praeterea censeo Carthaginem esse delendam (Cato )
Praeterita mutare non possumus.
Prima digestio fit in ore
Prima sedes a nemine iudicatur
Primas sum: primatum nil a me alienum puto
Primum non nocere
Primum vivere, deinde philosophari
Principiis obsta!
Proprium est stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum!
Proximus sum egomet mihi. (Terentius)
Pulchrum est digito monstrari et dicier. Hic est.
Pulvis et umbra sumus.
Punctum dolens.
Punctum saliens
Puris omnia pura
Quae Caesaris Caesari, quae Dei Deo.
Quae fuerant vitia, mores sunt.
Quae medicamenta non sanant, ferrum sanat; quae ferrum non sanat, ignis sanat; quae vero ignis non sanat, insanabilia reputari oportet.
Quae nocent, docent.
Quae semel ancilla, numquam hera.
Quales in re publica principes essent, tales reliquos solere esse cives . (Cicero)
Qualis artifex pereo. (Nero)
Qualis dominus, talis et servus . (Petronius)
Qualis rex, talis grex .
Qualis vita, finis ita.
Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
Quandoque bonus dormitat Homerus.
Quem Deus vult perdere, prius dementat.
Quem di diligunt, adulescens moritur.
Qui amat periculum, peribit in eo.
Qui commodum habet, etiam incommodum ferre debet.
Qui diligit filium suum, adsiduat illi flagella.
Qui dormit, non peccat.
Qui enim non est adversum nos, pro nobis est. (Secundum Marcum 9,40; Secundum Lucam 9,50) Apud Evangelium secundum Matthaeum 12,30 vero legi potest Qui non est mecum, contra me est.
Qui fodit foveam, indicit in eis. (Liber Ecclesiastes 10,8)
Qui nescit dissimulare, nescit regnare.
Qui nimium probat, nihil probat.
Qui potest capere, capiat.
Qui tacet consentire videtur
Quidquid a Principe signatur, auctoritate Principis connotatur
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes (Vergil: Aeneis 2,49)
Quintili Vare, legiones redde!
Quis custodiet ipsos custodes? (Iuvenalis 6,347-8)
Quo vadis
Quod ante pedes tuas est, non vides
Quod deus perdere vult, dementat prius
Quod erat demonstrandum
Quod licet Iovi, non licet bovi
Quod natura non dat Salmantica non praestat
Quod non est in actis non est in mundo
Quod oculus non videt, cor non desiderat.
Quod omnes similiter tangit, ab omnibus comprobetur
Quod scripsi, scripsi
Quod tua nihil refert, ne cures! (Titus Maccius Plautus)
Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
Quot homines tot sententiae (Cicero)
Radix enim omnium malorum est cupiditas (Sanctus Paulus )
Rara iuvant.
Rara sunt cara.
Rarum esse oportet, quod diu carum velis.
Raro lupi lenti prebentur fercula denti
Ratio fatum vincere nulla potest.
Ratio praeteriti scire futura facit.
Rebus sic stantibus
Recte facti fecisse merces.
Reductio ad absurdum
Reformatio in peius
Regina regit colorem.
Regnum meum non est de mundo hoc.
Relata refero.
Rem acu tetigisti.
Rem tene, verba sequentur.
Repetitio est mater studiorum
Requiem aeternam dona eis, Domine.
Requiescat in pace (abbrev. RIP)
Rerum cognoscere causas
Res ad triarios venit.
Res ipsa loquitur.
Res nullius
Res severa verum gaudium Seneca , Epistulae morales 23.4
Reservatio mentalis
Respice finem.
Respice post te, hominem te esse memento.
Rex datur propter regnum, non regnum propter regem.
Rex regnat, sed non gubernat.
Rideo Quia Papa Sum.
Risus abundat in ore stultorum
Risus augurum
Risus sardonicus
Roma caput mundi regit orbis frena rotundi.
Roma communis patria, Romae nemo alienus.
Roma docet.
Roma crudeliter delet, celerrime obliviscitur.
Roma locuta, causa finita.
Romae, prima nix, scholae vacantur.
Romani ite domum.
Romanus sedendo vincit.
Rosa de spinis floret.
Ruinis imminentibus musculi praemigrant.
Rumores fuge.
Sapiens verbis innotescit paucis
Scientia prodest (Marcus Tullius Cicero )
Scientia vincere tenebras
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus
Semel abbas semper abbas
Semel in anno licet insanire
Semel scriptum, decies lectum
Semper aliquid haeret
Senatus non errat, et si errat non corrigit,ne videatur errasse
Sera tamen tacitis poena venit pedibus
Si Deus pro nobis quis contra nos (Sanctus Paulus )
Si vis bonus medicus esse, semper time!
Silentium et archivium, prima instrumenta regni
Silices si levas scorpiones tandem invenies
Similis cum similibus facillime congregantur
Sine Cerere et Baccho friget Venus (Publius Terentius Afer , Eunuchus , IV, 732)
Si quis ad hunc librum, furtivos miserat ungues, ne dubito, in Averno certe patrarat (Romae, in S. Maria de Anima).
Si Romae vives, vivas ut Romanus (Card. Pericles Felici)
Si tacuisses, philosophus mansisses (Boethius)
Si vis intelligere nigrum lege rubrum
Si vis pacem, para bellum!
Sic transit gloria mundi
Silent leges inter arma
Sine ira et studio verbum Taciti est (Annales I): Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
Spectatores, fabula haec est acta; vos plausum date (Plautus )
Spei duo pulchri liberi sunt:indignatio et animus. Prima ante res ut sunt, secundus ad mutandas (Sanctus Augustinus )
Spes ultima dea
Stat Roma pristina nomine, nomina nuda tenemus
Summa extrema se tangent
Summum ius summa iniuria
Sunt lacrimae rerum! (Vergilius )
Sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant.
Sursum corda!
Suum cuique
Sus Minervam docet
Tabula rasa
Taedium vitae
Tandem vicisti, Galilaee.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Tarde venientibus ossa
Taurum tollet, qui vitulum sustulerit.
Te Deum laudamus.
Te ipsum cura, medice.
Tempora mutantur, nos et mutamur in illis
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Tempus curat omnia.
Tempus flendi et tempus ridendi
Tempus fugit.
Tempus ipsum affert consilium.
Tempus vincit omnia.
Teoria sine praxis, est quasi currum sine axis
Terribilis est locus iste. Hic domus Dei est et porta caeli.
Tertium non datur
Testis non est iudicare.
Testis unus, testis nullus.
Timeo Danaos et dona ferentes
Timeo hominem unius libri (Thomas Aquinas )
Timidi mater non flet.
Timidus se vocat cautum; avarus parcum.
Timor Domini principium sapientiae.
Toga non currit.
Tolle, lege.
Totis corporibus nihil esse utilius sale et sole.
Totus mundus agit histrionem.
Tres faciunt collegium.
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
Tu fui, ego eris.
Tu quoque, fili C. Iulius Caesar
Tu regere imperio populos, Romane memento (Vergilius)
Tua res agitur.
Tunica propior pallio est.
Turpe est laudari ab illaudatis.
Ubi amor, ibi dolor.
Ubi bene ibi patria
Ubi caritas et amor, deus ibi est.
Ubi lex, ibi poena.
Ubi lex voluit, dixit; ubi noluit, tacuit
Ubi maior, minor cessat
Ubi mea, tua cessat
Ubi papa, ibi Roma.
Ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Ubi tu Caius, ibi ego Caia
Ultima hora latet.
Ultima in carminibus non computatur
Ultima ratio
Ultra posse nemo obligatur.
Ululas Athenas portare
Umbra sumus.
Una domus non alit duos canes.
Una hirundo non facit ver.
Una salus victis nullam sperare salutem.
Undique ad inferos tantundem viae est.
Unus pro omnibus, omnes pro uno
Urbem fecisti quod prius Orbis erat (Rutilius Namatianus,De reditu suo,I,66)
Urbi et orbi *
Urbs venalis
Usus tyrannus.
Ut ameris, amabilis esto.
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
Ut sementem feceris, ita metes.
Ut spectent, veniunt, spectentur ut ipsae.
Utendum est aetate, cito pede labitur aetas.
Vade mecum.
Vade retro!
Vae soli
Vae victis (Livius , Ab urbe condita V,48) a Gallo Brenno dictum.
Vanitas vanitatum, omnia vanitas.
Variatio delectat.
Varietas delectat
Varium et mutabile semper femina.
Vasa vacua maxime sonant.
Veni, vidi, vici . Suetonius narrat verba C. Iulii Caesaris : Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni : vidi : vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
Veni, creator spiritus.
Venite, adoremus.
Verba docent, exempla trahunt
Verba valent sicut numi.
Verba volant, scripta manent.
Verbum Dei manet in aeternum.
Verbum sat sapienti.
Veritas Dei vincit
Veritas laborare potest, vinci non potest
Verum gaudium res severa est.
Vestigia terrent.
Via hostibus, qui fugiant, munienda.
Via trita est tutissima.
Victrix causa diis placuit, sed victa Catoni.
Vide cui fidas.
Videant consules, ne quid detrimenti capiat res publica.
Vides horam et nescis horam.
Vigilia pretium libertatis.
Vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.
Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
Vis legibus inimica.
Vita brevis, ars longa Hippocrates
Vita mutatur, non tollitur.
Vita vitae vitia! (Ioannes Adolfus Cornu, MDMXC)
Vitam regit fortuna, non sapientia.
Vitiis nemo sine nascitur.
Vivant sequentes.
Vivat, crescat, floreat!
Vivere militare est.
Vivos voco, mortuos plango, fulgura frango.
Volentem ducunt fata, nolentem trahunt.
Volenti non fit iniuria
Vox populi vox dei
Vulgare amici nomen, sed rara est fides (Phaedrus )
Vulgi opinio mutari vix potest.