Ex nihilo nihil fit

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

"Ex nihilo nihil fit" est proverbium Latinum a fontibus Graecis deductum.

  • Primum apud Parmenidem invenitur.
  • Deinde apud Melissum, Parmenidis discipulum, qui ita dixit:[1] "ἀεὶ ἦν ὅ τι ἦν καὶ ἀεὶ ἔσται. εἰ γὰρ ἐγένετο, ἀναγκαῖόν ἐστι πρὶν γενέσθαι εἶναι μηδέν· εἰ τοίνυν μηδὲν ἦν, οὐδαμὰ ἂν γένοιτο οὐδὲν ἐκ μηδενός" ('semper erat id quod erat et semper erit. si enim esset genitum, necesse est antequam natum esset nihil esse. Sin autem nihil esset, numquam gigneretur quicquam ex nihilo').
  • Apud Aristotelem in Physicis 1.4.

Etiam Lucretius in libro quem de rerum natura scripsit, haec dixit:[2]

Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.

In King Lear, ludo scaenico Shakesperiano, Lear, cum Cordelia colloquens, hoc proverbio utitur.[3]

Remove ads

Nexus interni

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads