From Wikipedia, the free encyclopedia
Sphyrnidae sunt familia superordinis Selachimorphorum, quibus est inusitata structura propria, caput complanatum et lateraliter in formam quasi mallei extensum, cephalofolium rite appellatum. Plurimae sphyrnidarum species in genus Sphyrnam, sed Eusphyra blochii in Eusphyram, suum genus monotypicum, digeruntur. Cephalofolio attribuuntur multa munera, inter quae sunt acceptio sensoria,[2] motio evagandi, tractatioque praedae. Sphyrndae omnem per orbem terrarum in aquis calidoribus secundum litora et pluteos continentales inveniuntur. Nonnullae sphyrnidarum species, plurimorum selachimorphorum dissimiles, in gregibus plerumque diu natant, noctuque venatores fiunt. Aliquae ex his gregibus insigniter prope Insulam Malpelo in Columbia, Insulas Galapagenses in Aequatoria, Insulam Cocos ante litus Costaricae, prope Molokai in Havaiis, et ante litus Africae austrina orientalisque inveniuntur.
Adulti specierum notarum a 0.9 ad 6.0 metra longae et a 3 ad 580 chiliogrammata ponderis sunt.[3][4] Cutis plerumque cana pallida est, viride pallido tincta; ventres autem albi sunt, ut difficillime ex imo mari videantur, facillimeque praedam approprinquent.[5] Capitibus sunt proiecturae laterales (cephalofolia), qua pro causa malleorum similia hominibus videntur.
Symphidis sunt parva ora, contra alias selachimorphorum species. Etiam diu greges formant, aliquando ex plus quam centum singulis constantís; noctu, sicut alia selachimorpha, venatores solae fiunt. Calidiores aquas tropicas plerumque habitant, sed aestate una migrant ad aquas frigidiores inveniendas.[6]
Familiae Sphyrnidarum sunt novem species, quae in duo genera digeruntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.