From Wikipedia, the free encyclopedia
Tegea (Graece Τεγέα) fuit civitas antiqua Arcadiae in Graecia. Tegeates Lacedaemoniorum vicini erant quibuscum saepe bellum gerebant[1], tum socii tum hostes.
Quinto saeculo ineunte tempore bellorum Medicorum Tegeates secundum locum post Lacedaemonios in exercitu foederis Peloponnesiaci tenebant[2]. Certe anno 479 a.C.n. fortiter pugna Plataeensi pugnavere una cum Lacedaemoniis et Atheniensibus [3]ː 1500 hoplitas praestabant e quibus sedecim perdiderunt. Rex Spartae Leotychidas II damnatus exsul Tegeae egit usque ad mortem (circa 469 a.C.n.). Bello Peloponnesiaco socii Lacedaemoniorum fuere etiam adversus vicinos Mantinenses quibuscum dissensiones et lites eis non deerant (418 a.C.n.)[4]. Postquam Epaminondas Spartanos Leuctris (371 a.C.n.) vicit, Tegeates foedus Arcadicum inierunt quod et ipsum tertio saeculo exeunte pars Foederis Achaici fit. Anno 242 a.C.n. rex Spartae Leonidas II periculum iudicii fugiens Tegeae paulatim exsulatus est[5] unde mox a fautoribus revocatus regnum sibi reciperavit et de adversariis supplicium sumpsit (241 a.C.n.).
Panem Tegeae factum Archestratus saeculo IV a.C.n. laudavit:
Principio munus eloquar Cereris | Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο |
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. | Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ... |
Post hos ego laudo semidalidis filium qui Tegeis paratur | Εἶτα τὸν ἐκ Τεγέας σεμιδάλεος υἱὸν ἐπαινῶ |
encryphian panem. Quem ut in foro vendant conficiunt | ἐγκρυφίαν. Τὸν δ´ εἰς ἀγορὰν ποιεύμενον ἄρτον |
optimum celebres hominibus Athenae praebent;[6] | αἱ κλειναὶ παρέχουσι βροτοῖς κάλλιστον Ἀθῆναι.[7] |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.