From Wikipedia, the free encyclopedia
Christianus Matthias Theodorus Mommsen[1] (natus Gardingii in oppido Slesvicensi die 30 Novembris 1817; mortuus Castris Carlottianis, nunc dimidia pars regionis urbanae Berolini 1 Novembris 1903) fuit epigraphus, philologus, rerum gestarum scriptor, editor Germanicus.
Familia
Memoria
Mommsenius princeps eorum erat, qui saeculo undevicensimo ad studia antiquorum temporum populi Romani accesserunt. Eius alma mater est Academia Holsatorum Chiloniensis. Quae cum ita essent, inde ab 1861 ex cathedra in Universitate Berolinensi Romanas antiquitates professus Universitatis Wratislaviensis, deinde Almae Universitatis Humboldtianae Berolinensis, et in re publica etiam versatus iuris praesertim Romani peritissimus erat.
Condidit autem corpus illud Inscriptionum Latinarum. Pro De rebus gestis populi Romani, magno opere anno 1902 inscripto, Mommsenius primus e scriptoribus Germanis praemio litteraturae Nobeliano laureatus est. Sedecim liberorum Mommsenius pater fuit, cuius filiam nomine Mariam Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff philologus in matrimonium duxit.
Etiam socius Academiae Scientiarum Borussicae nepos Gulielmus Mommsen et pronepotes Ioannes et Wolfgangus Iustinus Mommsen historici fuerunt. Fratres Augustus et Tycho paedagogi erant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Mommsen spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • • Teuchos |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.