From Wikipedia, the free encyclopedia
Thomas de Maizière (natus 21 Ianuarii 1954 Bonnae) est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).
Familia eius olim e Francia fugit, quod Huguenoti erant. Multi propinqui Thomae ad honores summos lati sunt. Inter hos sunt Ulricus de Maizière, qui in Germania Occidentali inspector generalis exercitus fuit et Lotharius de Maizière, qui ultimus primus minister Rei publicae Democraticae Germanicae erat. Ipse Thomas uxorem duxit atque tres liberos habet.
Post scholam anno 1972 Bonnae finitam Maizière militavit et tum Monasterii et Friburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1979 primam, 1982 secundam probationem accepit. Annis 1982–1985 magistros civium regentes Berolini Ricardum de Weizsaecker et Eberhardum Diepgen adiuvit et tum Doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1985–1989 in cancellaria senatus Berolini laboravit, et anno 1990 officium praesidis ministrorum Rei publica Democraticae Germanicae exstruxit. Tum autem consobrinus eius Lotharius de Maizière fuit praeses ministrorum.
Maizière ab anno 1972 sodalis CDU est. Anno 1990, consobrino suo Angelam Merkel, quae postea cancellaria Germanica facta est, commendavit. Novembri eiusdem anni Maizière secretarius civitatis in administerio cultus Megapolis et Pomeraniae Citerioris nominatus est, tum cancellariam civitatis sub praeside ministrorum Bernhardo Seite duxit. Anno 1998, cum CDU electionem senatus terrae perdidisset, Maizière dimissus est, sed iam anno 1999 cancellariae civitatis Saxoniae praefuit et 2001 administer Saxoniae aerarii publici, anno 2002 iustitiae, 2004 rerum internarum factus est. Die 22 Novembris 2005, Angela Merkel eum Administrum Foederalem Officiorum Praecipuorum et praepositum officii cancellarii fecit. Comitiis anni 2009 confectis, nunc Administer Foederalis Rerum Internarum est. Praeterea, legatus Dietae Foederalis electus est. 3 Martii 2011 Maizière novus Administer Foederalis Defensionis Publicae successor Caroli Theodori zu Guttenberg nominatus est. Novus administer internarum rerum Ioannes-Petrus Friedrich (CSU) est[1]. Etiam anno 2013 legatus ad parlamentum Germaniae electus est[2]. In novo consilio ministrorum Merkel Maizière iterum administer rerum internarum factus est[3].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomas de Maizière spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.