encyclopaedia fontium apertorum interretialis cum contentis libera From Wikipedia, the free encyclopedia
Vicipaedia (Vicipædia quoque videtur) est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera[1] atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.
Nomen Vicipaedīa est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedīa. Condita est die 15 Ianuarii anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.[2][3]
Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica.[4] Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.