Sapientia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Sapientia
Remove ads

Sapientia (-ae, f.) vel sagacitas est facultas cogitandi et agendi per scientiam, experientiam, intellectum, prudentiam, et aestimationem.[1] Sapientia una ex quattuor virtutibus cardinalibus, et ut virtus consuetudo vel indoles ad actionem agendam summa sufficientia e re nata habetur. Quod indicat possessionem scientiae vel scientiae petitae ad tempora adhibenda, et vicissim homines, res, eventus, et tempora intellegenda, atque voluntatem et animum ingeniumque ad perceptionem, iudicium, et actum adhibendum pro optimo actionis cursu intellegendo.

Thumb
Sapientia adulescentulum amore defendit. Pictura a Meynier facta, circa 1810.
Thumb
Personificatio sapientiae (Graece Σοφία, Sophia) in Bibliotheca Celsi Ephesi Turciae sita.
Thumb
Veritas et sapientia historiam scribentem adiuvant. Pictura ab Iacobo de Wit, anno 1754 picta.
Thumb
Sapiens dominabitur astris.
Thumb
Sapientia sancta. Opus tectorium. Castellum Rosenau.

Homines qui sapientiae student sapientes appellantur. Apud Graecos antiquos, homines qui sapientiam (Graece σοφία) docebant sophistae appellabantur.

Remove ads

Sapientia et sagacitas in lingua Latina

Differentia inter ambo verba exigua est.

  • Sapientia cum sapio ut gusto, potius ad praesentem (hic et nunc gusto) refert.
  • Sagacitas cum verbum sagae, feminae ad futurum spectantis (sagio, ut quaero aliquid, quod erit), coniuncta est.

Antiquitas classica

Graeci antiqui putabant sapientiam virtutem magni momenti, in deabus Meti Athenaque personificatam. Athena quidem dicebatur ex capite Iovis ortam esse, quae verbis figuraque depingitur fortis, aequa, misericors, casta.[2]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads