From Wikipedia, the free encyclopedia
Villa Augusti[1] (Russice Пушкин, Puškin) est urbs regionis Leninopolitanae Russiae vel Petropolis suburbium. Incolas 111 205 anno 2019 habuit. In Villa Augusti palatia imperatoris cum hortis splendida sita est, quorum maximum est Palatium Catharinianum. ad quod aedificium Lycaei, ubi Alexander Puškin discebat, adiacet.
Petrus Magnus hunc locum primo Alexandro Menšikov donavit et anno 1710 Marthae Skawronskae, quam anno 1712 nupsit. Anno 1716 palatium hic aedificari coepit et prope ad palatium sloboda, quae urbis initium fuit. Elisabetha imperatrix slobodam crescentem minuere temptabat et aliam urbem haud longe nomine Sophiam condidi anno 1780 iussit, quod et factum est. Aquae ductus Taitzenses Catharina II regnante ad usum hortorum et urbis constructi sunt. Anno 1808 Villa Augusti cum Sophia unita est et in numerum urbium inclusa.
A saeculo XVI hoc loco hamellum Finnicum stabat nomine Saari moisi, scilicet Latine Villa alta, villa in loco alto. Russi eam villam Saricam (Сарское село) nominabant, sed etymologia vulgaris in Villam Tsaricam (Царское село) vel Villam Augusti nomen transformavit. Post res novas Octobres, ne tzar memoretur, urbs nomen Villam puerorum (Детское село) cepit, et anno 1937 nomen Alexandri Puškin, qui hic studuerat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.