Aetas lapidea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Aetas lapidea[1] fuit diuturnum tempus praehistoricum, cum homines instrumenta ex lapidibus facere solebant. Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silice et chert? caelata sunt arma aliaque secandi instrumenta. Basaltes et cos adhibita sunt ad molendum, sicut lapis molaris. Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum et aliae materies passim adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ad fictilia facienda. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem aetatem chalcolithicam seu cupream, aetatem aeneam et aetatem ferream incidunt.
Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus
- Oriens Medius: Periodus Iemdet Nasr, Periodus archaica dynastica Sumeria, Imperium Accadium, Dynastia Gutia, Tertia dynastia Ur, Regna Amorrea, Prima dynastia Babylonia, Cassitae, Hittitae, Imperium Assyrium
- Europa: Cultura ceramicae cordatae, Cultura Unetice, Cultura tumulorum, Cultura camporum urnarum, Cultura tumulorum Armoricae, Cultura Wessexiae, Cultura Hilversum, Cultura argarica, Cultura Las Cogotas, Cultura aetatis Aeneae finalis Atlanticae, Cultura Talaiotica, Cultura Cycladica, Cultura Minoa, Cultura Helladica, Cultura Mycenaea
- Oriens Medius: Cultura al Ubaid, Periodus Orchoensis
- Anatolia: Körtik Tepe, Çatal Höyük
- Europa: Cultura Starcevo, Cultura ceramicae cardialis, Cultura ceramicae fasciatae, Cultura poculorum imbutiformium, Cultura poculorum campaniformium, Cultura Almeriensis, Cultura Los Millares
- Tahunium, Yarmukium
- Tardenoisium, Kebarium, Natufium, Khiamium
Epipalaeo-, Mesolithicum
- Azilium, Maglemosium, Swiderium
Palaeolithicum superius
- Aurignacium, Gravettium, Solutrium, Magdalenium, Hamburgium, Ahrensburgium
Palaeolithicum medium
- Mousterium, Szeletium

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Denique homines agros colere, animalia mansuefacere, et metalla ex aere fundere coeperunt. Haec aetas praehistorica appellatur, cum humanitas nondum coepisset scribere, quae res necessaria est ad res gestas memoriae prodendas.
Archaeologi termino aetate lapidea primum usi sunt, ut designarent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Ioanne (Jens) Iacobo Worsaae anno 1859, cum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, quod opus anno 1851 coeptum est[2] ; usitata autem divisio hodierna, in tempora palaeolithicum, mesolithicum, neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt, successioque phasium inter regiones culturaeque quam maxime differt.
Remove ads
Aetas lapidea in archaeologia
Temporalis huius aetatis ambitus est ambiguus, controversus, et regione variabilis. Nonnulli greges, technologiam metalli liquefacti numquam evolventes, reapse in Aetate Lapidea manebant donec culturis technologice evolutis occurrerent; hoc autem tempus habetur coepisse abhinc annorum millio circa 2.5, cum primi fabricatores instrumentorum hominidae in Africa viverent, probabilissime Australopithecus garhi.
Remove ads
Chronologia
Systema aetatum trium humanam technologiae praehistoriam dividit in tempora tria:
- aetatem lapideam
- aetatem aëneam
- aetatem ferream
Novae aetates subaetatesque additae sunt dum nova inventa archaeologica facta sunt, et varia proposita facta sunt ut condiciones in variis locis describerentur.
Ecce hodierna aetatis lapideae periodizatio, a tempore palaeolithico ad tempus neolithicum in systemate sequenti, quod fines epocharum in temporali geologiae mensura transit:
- epocha pleistocaena (caelum glaciatum)
- epocha holocaena (caelum hodiernum)
- tempus mesolithicum vel epipalaeolithicum
- tempus neolithicum
- tempus chalcolithicum sive aetas cuprea
- aetas aënea
- aetas ferrea
- epocha historica (documenta scribi coepta sunt)
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads