Neolithicum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Neolithicum[1] (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

  • Tahunium, Yarmukium
  • Tardenoisium, Kebarium, Natufium, Khiamium
Epipalaeo-, Mesolithicum
  • Azilium, Maglemosium, Swiderium
Palaeolithicum superius
Palaeolithicum medium
Palaeolithicum inferius

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads