Alcaeus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Alcaeus Mytilenaeus (Graece Ἀλκαῖος ὁ Μυτιληναῖος, natus inter annos 625 et 620, mortuus circa annum 580 aerae vulgaris) fuit poeta lyricus Lesbius cui metrum Alcaicum excogitatum tribuitur. A grammaticis Alexandrinis in canonem novem poetarum lyricorum receptus est. E stirpe nobili rectorum Mytilenae natus, in civitatis suae factionibus et simultatibus versatus est.
Vide etiam paginam discretivam: Alcaeus (discretiva).


Remove ads
Vita et opera
Alcaeus natus est a nobilibus qui potestatem in Lesbo petiverunt, cum familia Penthelidarum male regens propter superbiam atque saevitiam eversa est. Contra exercitum Atheniensium ante annum 600 apud Sigeum pugnavit, et similiter ac Archilochus et Anacreon poetae scutum in proelio amisit. Postero tempore Pittacus tyrannus (Graece αἰσυμνήτης) pacem salutemque in Lesbo introduxit, sed Alcaeum in exsilium pepulit.
Hic poeta poculum amans dicitur ab Athenaeo (Deip. 10.430c) paratus fuisse omnibus temporibus ad potandum. Carmina eius, deliciis amorum potationumque occupata, in conviviis audiri solebant, praesertim Athenis quinto saeculo: Athenaeus Deip. 15.694a memorat versum dramatis Convivii Aristophanis comici: ᾆσον δή μοι σκόλιόν τι λαβὼν Ἀλκαίου κἀνακρέοντος ("myrto sumpta cane mihi aliquid Alcaei et Anacreontis").
Alia carmina tamen acerba sunt et bilis plena propter rixam eius cum Pittaco tyranno, quem Alcaeus saepe calumniatur.
Quintilianus (10.1.63) animo magistri scripsit: "Alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert; in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens, et plurimum oratori similis; sed in lusus et amores descendit, maioribus tamen aptior."
Sapphus, poetriae Lesbiae, Alcaeo aequalis atque concivis fuit; eam, ut videtur, in carmine fr. 384 his verbis laudavit: ἰόπλοκ᾽ ἄγνα μελλιχόμειδε Σάπφοι, Latine reddita "violis redimita (vel "violacea coma", sancta, mellite subridens Sappho’’ (nonnullis codicibus "… soror").[1]
Remove ads
Fontes
- Aristoteles, Politica III.14.9-10
- Herodotus,Terpsichore 95.
- Strabo, Geographica XIII.2.3
Bibliographia
- D. Campbell, Greek Lyric Poetry, Bristoliae, reimpr. 1998
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
