Metrum Alcaicum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Metrum Alcaicum,[1] sive stropha Alcaica, est stropha litterarum Graecarum et Latinarum, ex duobus hendecasyllabis Alcaicis unoque enneasyllabo Alcaico atque uno decasyllabo Alcaico; ictus in productas cadit syllabas.

Ad poetam adscribitur Alcaeum huius inventio strophae, unde nomen eius; maxime ea usi sunt vates Latini, praecipue Q. Horatius Flaccus in Carminibus atque nonnulli poetae Italiani saeculi undevicesimi, in primis Iosue Carducci.
Exempli gratia, sic incipit Horatii clarum carmen 9:
Vĭdēs / ŭt āl/tā // stēt nĭvĕ / cāndĭdūm — hendecasyllabus Alcaicus Sŏrā/ctĕ nēc iām // sūstĭnĕ/ānt ŏnūs — hendecasyllabus Alcaicus sīlvāe / lăbō/rāntēs / gĕlū/quĕ — enneasyllabus Alcaicus flūmĭnă / cōnstĭtĕ/rīnt ă/cūtō? — decasyllabus Alcaicus (Carmina I, 9, vv.1-4)
Poeta Polonus Adam Mickiewicz scripsit in Stropha Alcaica odam Ad Napoleonem III Caesarem Augustum.[2]
Remove ads
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
