Flumen Amazonum

fluvius Americae Meridionalis From Wikipedia, the free encyclopedia

Flumen Amazonum
Remove ads

Flumen Amazonum[1][2][3][4] (Hispanice Río Amazonas; Lusitanice Rio Amazonas[5]), est fluvius in America Australi situs, unus e duobus orbis terrarum longissimis, et, quo ad summam aquarum defluentem pertinet, maximus.[6][7] Per Peruviam (regionem Lauretanam) et Brasiliam (civitatibus eius Amazonensem et Paraensem; bracchia deltae laeva civitatem Amapaensem alluunt) in Oceanum Atlanticum influit, maximo ex aliquot ostiis prope Betlehem portum patente. Silvae pluviales Amazoniae ripas fluminis operiunt. Amazonia omnis regio fluminis saepe nominatur.

Thumb
Amazonum fluminis cursus in tabula Nicolai Sanson(fr), circa 1652.
Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva).
More information Longitudo, Altitudo fontis ...
Remove ads

Nomen

Amazonum flumen sic nuncupatum est ab anno fere 1552 e relatione explorationis Francisci de Orellana. Ille enim primus hoc flumen navigans contra exercitum pugnavit bellatricum quas cum Amazonibus comparavit. Nomen Hispanicum rio de las Amazonas ita datum est,[8] saepe etiam rio Grande de las Amazonas; quod nomen Latine ad pedem litterarum "maximum flumen Amazonum" transscripsit Abraham Ortelius in Theatro Orbis Terrarum.[9]

Remove ads

Fluxus

Capitales fluminis Apurimaci aquae in monte Nevado Mismi paene centum annos maxime distans fluminis Amazonum fons aestimabantur, donec nova investigatio, anno 2014 facta, decreverit originem fluminis esse capitales fluminis Mantaro in Cordillera Rumi Cruz Peruviae aquas.[10] Flumina Mantaro et Apurímac uniuntur, et cum aliis tributariis flumen Ucayali constituunt, quod vicissim in flumen Maranonium supra urbem Iquitorum Peruviae defluit, quod civitates praeter Brasiliam praecipuam stirpem fluminis Amazonum aestimant. Brasiliani autem hanc partem Solimões[11] supra confluentiam cum Flumine Nigro appellant,[12] quod Brasiliani flumen Amazonum appellant, ad Congressum Aquarum (Lusitanice Encontro das Águas) iuxta Manaum, maximam urbem ad flumen iacentem.

Thumb
Fluminis Amazonum tributarii principales

Napus est accola fluminis Amazonum in Peruvia maximus. Fluminis Solimões (i.e. partis fluminis Amazonum Brasilinae superioris) accolae maximi laevi sunt Putomaius et Iapura (quae in Columbia Caqueta nominatur), dextri Iuruensis fluvius et Purus. Post Flumen Nigrum laevum flumen Amazonum alterum suum accolam maximam a dextra accipit, Madeiram. Tapajós flumen magnum inferius in flumen Amazonum a dextra se effundit et Xingu etiam a dextra, in loco, qui delta fluminis Amazonum initium est. In dua bracchia magna flumen dividitur, flumen Amazonum Boreale et Australe; etiam multis bracchiis illa inter se coniunguntur. Ad meridiem multis fluxibus haud magnis delta cum flumine Para coniungitur, in quam multa flumina se effundunt et maximus eorum Tocantinum. Inter Param et brachiis fluminis Amazonum insula Maraiensis maxima sita est.

Thumb
Fons fluminis, cruce lignea designatus..

Omnes fluminis tributarii plus quam 1100 sunt, quorum septendecim sunt plus quam 1500 chiliometra longi.[13]

Thumb
Confluentia fluminis Amazonum et fluminis Nigri et concursus aquarum vario colore
Remove ads

Aquarum genera

Aquarum fluminis Amazonum tria genera sunt, quae saepe albae, nigrae et purae nominantur. Aquae albae dictae re vera flavae vel luridae sunt, nam limum et argillam dilutam plurimam (usque ad 300–350 mg per litrum) ferunt; tales sunt aquae fluminis Amazonum ipsius (id est Maranonii et Ucayali), Putomai, Iapurae et Madeirae fluminis aquosissimi. PH earum media est vel altior (7,0). Aquae purae limum minimum habent (5–20 mg/l); tales sunt aquae accolarum, qui ante ostium aestuarium et paene lacum habent, in quibus limi pars maior subsidet, ut Xingu, Tapajós, Tocantinum, et aquae multorum fluminum minorum; pH earum a 6,0 ad 6,8 est. Fluminum aquam nigram habentium, coloris prope coffei, maximum est flumen Nigrum, cuius quae per multa chiliometra post confluentiam ab aqua fluminis Amazonum ipsius facile distngui potest. Hunc colorem habent pro materia organica diluta maxima; haec aqua acidior est (pH circa 4 vel 5).

Thumb
Colossoma macropomum (tambaqui, species magni momenti in piscatu Amazoniensi, in Flumine Amazonum nascitur.

Portus

Flumen Amazonum omnis navigabilis est; Maranoninus usque ad angustias Pongo de Manseriche in confinio regionum Amazonum et regionis Lauretanae navigabilis est. Naves oceanicae usque ad Manaum ascendere possunt.

Portus maximi ad flumen Amazonum sitae sunt:

Thumb
Despectus in Solimões, partem Fluminis Amazonum superioris.
Remove ads

Fauna

Magnam diversitatem biologicam sustinet, inter animalia notissima manatus. Plus quam duae partes omnium specierum animalium in orbe terrarum in silvis pluvialibus Amazoniae habitant,[15] quae una sunt praegrandis silva tropica pelvisque fluviatilis, cuius area plus 5400000 chiliometrorum quadratorum extenditur. Quae silva biodiversitate est maxime opima silva tropica in orbe terrarum. Plus 3000 piscium species descriptae in pelve Amazoniensi hodie habitant, et plures paene quotannis inveniuntur.[16] Praeter pisces, flumen algas, brachyura, et testudines sustinet.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads