Amida
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Amida, Graece Ἄμιδα, Turcice hodie Diyarbakır, est urbs Turciae ad dextram ripam Tigris fluminis sita. Scriptores rerum gestarum Ammianus Marcellinus et Procopius urbem inter civitates Mesopotamiae numerant, rectius autem ad Armeniam Maiorem pertinuisse videtur. Quod muri ex spoliis antiquissimis exstructi sunt urbem Romanam praecursores antiquiores habuisse indicat.
Remove ads
Historica
Constantius II circa 335, cum adhuc Caesar nondum Augustus erat, urbem adhuc parvam validissimis turribus et moenibus munivit et conditorium muralium tormentorum ibi locavit ut suffugium vicinis incolis fieret[1]. Praesisio erat legio quinta Parthica cum turma indigenarum equitum. Anno 359, inclusis intra moenia septem legionibus et in totum circiter viginti milibus hominum[2], Amida a rege Persarum Sapore II obsessa et capta est. Quam cladem narravit rerum gestarum scriptor Ammianus Marcellinus postquam miro modo ex obsidione evasit.
Remove ads
Incolae notabiles
- Aëtius Amidenus, medicus saeculo V natus
Notae
Fontes
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads