Appianus Alexandrinus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Appianus Alexandrinus (Graece Ἀππιανὸς Ἀλεξανδρεύς) fuit scriptor qui Graece Romanorum bella per gentes digesta narravit. Natus circa annum 95, mortuus circa annum 165, vixit igitur tempore Traiani, Hadriani, et Antonini Pii imperatorum.

Quick facts

Vita

Nulli fontes de vita Appiani nisi ipsius opera et epistula quaedam rhetoris Frontonis nobis supersunt. Autobiographiam scripsisse e Praefatione quidem comperimus[1] sed nihil ad nos pervenit. Divite familia Alexandrina natus iuri et arti oratoriae studuit, patronus apud iudicia ut fieret. Hadriano imperante Romam venit ubi causas coram ipso principe agebat et fortasse praeclaro sacerdotio quoque fungebatur[2]. Regnante Antonino Pio civis Romanus equestris ordinis erat quoniam procurationem Augusti quandam per amicum Frontonem a principe impetravit. Vixit usque ad tempus Marci Aurelii.

Remove ads

Opera

Thumb
Petri Candidi praefatio ad interpretationem Latinam librorum historicorum. Appiani. Editio incunabula, Venetiis, 1477.

Praeter autobiographiam noti sunt libri historici Ῥωμαϊκά inscripti (Latine Historia Romana sive Res Romanae ), e quibus alii integri servati, alii omnino deperditi, aliorum fragmenta tantum supersunt e collectaneis excerptorum Constantinianis plerumque sumpta[3]. Appianus bellorum Romanorum historiam hominibus Graece loquentibus tradere sibi proposuerat ; quod ut efficeret, dimisso ordine chronologico in Annalibus observato, materiam suam per gentes vel potius per geographicas regiones digessit[4] : exempli gratia in libro Hispanico et secundi belli Punici proelia adversus Carthaginienses et bella Celtiberica exponit. Ab illo consilio tamen nonnumquam aberrat ut in libro Mithridatico vel in quinque libris de civilibus bellis ubi omnia proelia quae ad illa bella pertinent, ubicumque gesta sint, colligit. Haec est dispositio operis secundum Photium qui viginti quattuor libros in totum numerabat :

  • Praefatio propositum operis declarans.
  • liber regius (pauca fragmenta)
  • liber Italicus (pauca fragmenta)
  • liber Samniticus (fragmenta)
  • liber Gallicus (pauca fragmenta)
  • liber de Sicilia aliisque insulis (pauca fragmenta)
  • liber Ibericus (integer)
  • liber Hannibalicus (integer) proelia secundi belli Punici in Italia commissa narrat.
  • liber Libycus (integer) cui appendix de rebus Numidicis (fragmenta) subiuncta est.
  • liber Macedonicus (fragmenta) cui appendix de rebus Illyricis (integra) subiuncta est.
  • liber Graecus et Ionicus (deperditus)
  • liber Syriacus (integer)
  • liber Mithridaticus (integer)
  • quinque libri Bellorum civilium in quibus Appianus bella Romanorum inter sese a Tiberio Graccho ad mortem Sexti Pompei narrat (integri).

Praeterea quattuor libri Aegyptiaci fuerunt (Alexandrinus erat Appianus) qui velut finem bellis civilibus imponerent, dum Aegyptus provincia Romana fit, victis Cleopatra Marcoque Antonio et tres libri de centum annis[5] (Graece Έκατονταετία) quorum maxima pars ad Traiani bella pertinebat. De quibus libris nihil superest. Appianus in opere suo librum quendam Parthicum (hodie deperditum) quoque memorat qui fortasse libro Syriaco subiunctus erat.

Remove ads

De fide historica

Appianus ipse in Historiis suis sani et aequi iudicii fuisse videtur. Sine favore vel odio res gestas narrare studet nec testimonia iniqua -exempli gratia Philippicas Ciceronis- ab historico accipienda putat. Fontes rebus gestis coaevos eligit atque nonnumquam ad inscriptiones et scrinia Palatina recurrit (exempli gratia proscriptionis edictum anni 43 a.C.n. Graece conversum quarto libro Bellorum civilium suorum inseruit[6]). Experientia sua quoque uti scit, quippe qui res imperatorum Romanorum procurare solebat, et instituta suae aetatis nonnumquam memorat, cum praeteritis ut conferat. Res magni momenti a parvis discernere solet atque causas magnarum mutationum rerum plerumque optime percipit.

At res plura ante saecula gestas refert, quas apud priores scriptores quaerere cogitur. Quocirca compilator fuisse vulgo dicitur qui plus minusve valet prout e meliore aut peiore fonte exhaurit. Sane errores et confusiones in Historiis Appiani non raro deprehenduntur. Chronologiae[7] et geographiae nimis negligens erat ac in proeliis narrandis, sicut multi historici antiqui, non tam ad militarem veritatem tendit quam ad dramaticum patheticumque rerum gestarum arte ortatoria augendum. Quod si Cannensis pugnae relationem in libro Hannibalico cum Polybio aut Tito Livio compares, pessimum militarem historicum fuisse Appianum iudicares. Praeterea dum quae coniuncta sunt separatim per regiones refert, ut in Secundo Bello Punico, causas rerum difficiliores intellectu lectori facit. Quin etiam alii historici, -exempli gratia Dio Cassius-, cum comparare licet, nonnumquam easdem res atque Appianus sed non eodem modo referunt. Quibus de causis cum Appianus de aliqua re fons unicus extitit, ut in bellis Hispanicis et civilibus saepe accidit, testimonium eius, quamvis pretiosum, non sine suspicione critica accipiendum est.

Nihilominus, quae optima pars operis eius est, de tertio bello Punico[8] et de bellis civilibus[9] optimam ex omnibus auctoribus antiquis narrationem nobis reliquit, non tantum pretiosi testimonii causa sed etiam ob litteraria merita.

Remove ads

De editionibus

Versiones Latinae

Primae editiones Graecae

Editiones hodie in usu

  • Optima et recentissima Appiani editio in Collectione des Universités de France ab anno 1997 duodecim voluminibus per varios auctores publicatur. Desunt adhuc (2016) tomus primus (fragmenta quinque primorum librorum) et tomus nonus (liber secundus de bellis civilibus). Praeter apparatum criticum et versionem Francogallicam, locupletissimam adnotationem et introductionem unicuique libro praebet[21].
  • Aemilius Gabba editionem suam libri quinti Bellorum civilium pretiosissimo commentario (Italiane) ornavit : Appiani Bellorum civilium... introduzione, testo critico e commento con traduzione e indici, a cura di Emilio Gabba. 5, Liber quintus. - Florentiae : la Nuova Italia, 1970
  • Editiones Bibliothecae Teunerianae Lipsiae datae ad apparatum criticum et textum emendandum multum contulerunt : ultima editio Appiani in duos tomos divisa est (tomus I 1962[22] ; tomus II 1905[23]).
Remove ads

Notae

Nexus externi

Plura legere si cupis

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads