Aspasia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Aspasia (Graece Ἀσπασία, c. 470 a.C.n.[1][2]–c. 400 a.C.n.,[1][3]) fuit amatrix Periclis,[4] quae, Mileti in colonia Graeca nata, filium cum Pericle habuit, qui strategus paene quotannis fiebat ac velut dux populi Atheniensis habebatur. Pericle autem mortuo, amatrix Lysiclis fuisse putatur.

Remove ads
De femina docta
Unus e Socratis discipulis Aeschines dialogum Aspasia inscriptum et hodie deperditum composuitː nam et Socratem Aspasiam convenisse constat[5]. Cum Xenophonte Aspasiam disputationem philosophicam habentem ostendebat. In dialogo Platonico servato et Menexeno inscripto Socrates Aspasiam suam rhetoricae magistram appellat[6] atque orationem funebrem refert quam illi feminae tribuit. Simul addit orationem quam Pericles in honorem militum primo anno belli Peloponnesiaci occisorum apud populum habuit et Thucydides eam rescriptam Historiis suis inseruit, illam igitur praeclaram orationem funebrem ab Aspasia compositam esse. Nam illa femina Musarum curiosa erat atque etiam a philosophicis sermonibus non abhorrere perhibebatur.
Remove ads
Fontes
- Aristophanes, Acharnenses 527.
- Plato, Menexenus
- Plutarchus, Pericles 24 et 32
Plura legere si cupis
- Marie-Odile Blum, "Aspasie, l'hétaïre devenue mythe dans l’œuvre de Wieland", Cahiers d'Études Germaniques, 1994: 31-38
- Danielle Jouanna, Aspasie de Milet, égérie de Périclès, Éditions Fayard, 2005 Recensio critica
- Nicole Loraux, «Aspasie, l’étrangère, l’intellectuelle », Clio, 2001: 17-42.
- Florence Rochefort, "Rencontre autour d'Aspasie", Espaces Temps, 2005: 101-105
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads