Atlantis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Atlantis (-idis, f.) (Graece Ἀτλαντὶς νῆσος 'Insula Atlantis') fuit opinabilis insula primum in Timaeo et Critia commemorata, dialogis Platonis philosophi Graeci[1] qui insulam sic describunt: "trans Columnas Herculis" iacuisse; magnam partem Europae et Africae subiecisse; repulsa incursione in Athenienses, Atlantis ca. 9600 a.C.n. calamitate naturali "uno die et una misera nocte" periisse. Atlantidem non fictam commenticiamque fabulam, sed veram historiam, secundum Platonem. Negat Plato esse confictam fabulam, et ἀληθινὸν λόγον diserte esse contendit. Quod ex Critia perspicue apparebit, in quo illius historiae instituitur praeclara ἐπεξεργασία, tanquam verae historiae.[2] Et hac in re vehementer probo consilium Marsilii Ficini,[3] qui ἀλληγορικῶς ista negat intelligenda, et Proclum et Originem et alios[4] hac in re merito reprehendit. Praeterea Proclus Marcelli cuiusdam de rebus Aethiopum adducit historias, in quibus haec manifestissime confirmantur Aethiopum rebus gestis inserta. Et si Platonicorum nullus historiam negat: Porphyrius tamen, Proclus, et ante hos Origines, allegoriam insuper volunt physicam continere. De Atlantidis chronologia Ficinus dixit: "Neque te turbabunt novem illa annorum milia, si Eudoxum audiveris dicentem annos illos Aegyptiorum non solares fuisse, sed lunares".[5]
Vide etiam paginam discretivam: Atlantis (discretiva).

Nescimus an olim Atlantis revera fuerit. De Atlantidis regno Crantor, Posidonius Apameus vel Strabo non prorsus negaverunt insulam olim fuisse. Aevo Renascentiae, Erasmus Schmidius contendit Americam paulo ante suum tempus inventam insulam esse Atlantidem. Nonnullae litterae utopicae e narratione Atlantidis excitabantur, exempli gratia Francisci Baconis fabula quae Nova Atlantis inscribitur.
Remove ads
In cultura populari
Mysterii causa Atlantis in cultura populari maxime apparetur. In serie televisiva Stargate Atlantis, pars corporis Stargate et quod inter annos 2004 et 2009 durabat, Antiqui, species aliena, in sua nave spatiali urbana Atlantide habitabant, sive in lingua sua, quae antecessore linguae Latinae est, Terra Atlantus. Sub bello inter Antiquos et Animos Malos, primae antagonistae seriei televisivae, quo a 10 000 annis erat, Atlantis sub mare ab eis occultabant. Quando Antiqui bellum amittebant, mox ea derelinquebant. Serius tempore, homines turmae Atlantidianae ex Administratione Portae Stellaris (Anglice Stargate Command) Atlantidem inveniebant, quem suam domum quoque fit.
Remove ads
Plura legere si cupis
- Victor Bérard, "L'Atlantide de Platon", Annales de géographie, 1929: 193-205
- Guy Kieffer, "L'Atlantide : le mythe et les réalités", Revue des sciences naturelles d'Auvergne, 2000: 156-161
- Heinz-Günther Nesselrath, Platon und die Erfindung von Atlantis. (Lectio Teubneriana ; 11). Lipsiae, K.G. Saur, 2002. Recensio critica
- Jean-François Pradeau, Le monde de la politique : sur le récit atlante de Platon, Timée (17-27) et Critias, Academia Verlag, 1997 Recensio critica
- Petrus Vidal-Naquet, L'Atlantide. Petite histoire d'un mythe platonicien, Les Belles Lettres, 2005 Recensio critica Altera recensio critica
- "Athènes et l'Atlantide. Structure et signification d'un mythe platonicien", Revue des Études Grecques, 1964: 420-444
Remove ads
Nexus interni
- Hyperborea
- Kumari Kandam
- Lemuria (continens)
- Mu
- Spyridon Marinatos
- Stargate Atlantis
- Thera
- 1198 Atlantis
Notae
Fons
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
