Axona

From Wikipedia, the free encyclopedia

Axona
Remove ads

Axona[1] est flumen Galliae Belgicae, cuius fons surgit inter montes Arduennae, in vico Sommaisne, prope valles Matronae et Mosae. Ad regiones Lotharingiam Campaniam et Arduennam Picardiamque adluit et post praefecturas Mosam, Matronam, Arduennam, Axonam, Esiaque praeterlapsus esse ostium Clairoix, duo milia passuum in septentrione civitatis Compendii, invenit quo fluvium Esiam incidens eaque confluit et Sequanam auget atque in Manicam influit. Naves ab antiquis temporibus Axonam, sicut Isaram, descendunt vel ascendunt. Impetu fluctus etiam utebantur plures hydraletae. Pleraeque istae machinae hodie deletae sunt, et in eorum situ cataractae ad navigandum structae sunt.

More information Longitudo, Altitudo fontis ...
Thumb
Tabula areae aquae Axonae qua fluvius a linea lata caeruleatus ostenditur
Remove ads

Alia nomina

Auxunnus (τῷ Αὐξύννῳ ποταμῷ) ab Dione Cassio in Historia Romana[2] Gaii Iulii Caesaris fluvius vocatur. Auxenna in tabula Theodosiana et Itinerario proviciarum Antoninii Augusti intinere ab Durocortoro Divodurum nominatur. Ausona Hugo Floriacensis Monachus in Chronico anno MCIX scripto appellat. Auxona alii inter quos Iohanes Parisiensis in Memoriali Historiarum et in libro IX Philippidos etiam Wilelmus Britto Armoricus vocant. Iam Axona ab Decimo Magno Ausonio in Mosella[3] et libro II De bello Gallico[4] Gaii Iulii Caesaris invenitur.

Remove ads

Historia

57 a.C.n. cum foederationem Belgarum debellaret Gaius Iulius Caesar exercitum in extremis Remorum finibus traducit et Axonam fluvium transiluit atque Ponte Varense Suessiono non Longe castra posuit. In eo flumine pons erat ubi utrisque partibus praesidium ponit. Ibi ad flumen copia sua hostes contenderunt.

Per primum bellum mundanum pugnae Axonae apud vallem tres fuerunt, prima Septembri 1914, secunda vere 1917, tertia Maio et Iunio 1918.

Thumb
Fossa Germanica apud axonam per pugnam Axonae secundam vere 1917
Remove ads

Tributarii praecipui Axonae

Fluvii praecipui qui in Axonam influunt, a monte ad vallem :

Littera D tributarii qui ripam dextram accedunt ostenduntur, littera S ii ripam sinistram.

Loci ad Axonam

Communia praecipua praefecturis digesta quae Axona praeterlabitur :

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads