Bergomum
Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Bergomum[1][2][3][4] (-i, n.) (alia nomina: Bergamum[5][2]; etiam[2]: Burgomatis civitas, Pergama, Pergamea civitas, Pergamum, Pergamus, Vergamum) (Italiane: Bergamo) est Urbs Italiae et municipium, circiter 119 145 incolarum, in Regione Langobardia situm et caput Provinciae Bergomatis. Urbani Bergomates[4][6][2] seu Bergomenses[2][7] (etiam: Bergamenses[2], Bergomatenses[2], Pergamenses[2]) appellantur.
Bergomum est urbs circiter 118,700 incolarum, divisum in partes duas, quarum veterem quae urbs alta (Italiane: città alta) appellatur supra collem, novam quae urbs infima (Italiane: città bassa) est sub colle.
Remove ads
Insignia
- Urbs nomismate aureo ut laudabilis ob Unificationem Italiae decorata
- Urbs Mille.
Sententia
Sententia est: URBS MILLE.
Geographia
Bergomum in infimis collium radicibus, apud Praealpes et Sari vallem, situm est.
Historia
Antiquo Aevo
Circiter saeculum VI a.C.n. Tusci occupaverunt atque communiverunt regionem Bergomascam.
Ad annum 550 a.C.n. regio capta est a Gallis Cenomanis, qui effrenate vastaverunt et caedes perfecerunt. Nomen urbis fit "Berghèm," ab Antiquo Germanico "Berg," collis et "Hem," domus. Ergo traducendum est "domus in colle."
Circiter annum 400 a.C.n., Galli Senones, Brenno ducente, venerunt ad Berghèm. Sed eodem tempore dux Romanus Torquatus Manlius erat illic. Is provocavit Brennum ad singularem certamen et vicit. Dicitur Brennum dedecore se in flumen praecipitasse. Sic Bergomasci facti sunt subiecti Romae. Incepit Bergomi longa aetas felicitatis prosperitatisque. Urbi nomen "Bergomum" impositus est; quod fuit floridum municipium munitum, cum paene decem milia incolarum.
Cum C. Iulius Caesar proposuit edictum, quo Transpadani in civitatem recepti sunt, Bergomasci etiam facti sunt cives Romani (anno 49 a.C.n.).
Primi Christiani Bergomi apparuerunt inter secundum et tertium saeculum p.C.n.
Anno 303 sanctus Alexander, nunc patronus Bergomi, mortuus est martyr.
Aevo Medio
Saeculo V, post Romani Imperii Occidentale casum, Barbari populaverunt urbem semel atque iterum: anno 402 Alarici Gothi, circiter 450 Attilae Hunni, deinde Vandali atque Byzantini.
Saeculo VI Bergomum fit magnum ducatum Langobardorum, una Brixia atque Tridentum. Primus Langobardus Bergomi dux fuit Wallari (Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, XXXII|[…] Langobardi per annos decem regem non abentes, sub ducibus fuerunt. Unuisquisque enim ducum sua civitatem obtinebat: Zaban Ticinum,Wallari Bergamum, Alichis Brexiam, Eoin Trientum, Gisulfus Forumiuli).
Anno 774 Carolus Magnus vicit Desiderium. Ita Bergomum factum est caput Francorum comitatus (primus comes fuit Auteramus).
Novo Aevo
Ab anno 1428 usque ad annum 1797, Bergomum ad Respubblicam Venetiae pertinuit.
Clari cives
Bergomi olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque mulieres:
- Anna Maria Strada, supranus
- Bartholomeus a Coleo, praeclarissimus militum mercennarius ductor in vico Solza apud Bergomum natus est
- Caravaggius, praeclarus pictor
- Laurentius Mascheroni, mathematicus
- Caietanus Donizetti, compositor
- Iacobus Maria Radini-Tedeschi, episcopus Bergomi (1905–1914)
- Ioannes XXIII, papa in vico Sub Monte Ioannes XXIII (Italiane Sotto il Monte) apud Bergomum natus est
Alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt.
Remove ads
Scholae et Universitas
Ecclesia Catholica Romana
Bergomi est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cui nomen Dioecesis Bergomensis, et praesens episcopus est Franciscus Beschi.
Ludi athletici
Vecturae
Aeroportus
Fractiones, vici et loci in municipio
Regiones suburbanae (Circumscriptiones) et Loci
- I Circumscriptio (Bergomum): Boccaleone · Borgo Palazzo · Campagnola · Celadina · Centro · Malpensata,
- II Circumscriptio (Bergomum): Carnovali · Colognola · Grumello del Piano · Longuelo · Loreto · San Paolo · San Tomaso de' Calvi · Santa Lucia · Villaggio degli Sposi,
- III Circumscriptio (Bergomum): Borgo Santa Caterina · Città Alta · Colli · Monterosso · Redona · Valtesse · Valverde.
Municipia finitima
Nexus interni
- Langobardia (regio),
- Provincia Bergomas,
- Urbes Italiae.
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bergomum spectant. |
Pinacotheca
- Collocatio finium Municipii in Provincia Bergomati.
- Circumscriptiones.
- Ostium novum et urbs alta.
- Bergomum Superius.
Capita provinciarum metropoleonque Italiae
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads