Bitus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Bitus
Remove ads

Bītus[1][2][3][4][5][6][7][8] (nārius dĭgĭtus, verbum amalgamatum[1][9][10]), vel bītum[3] vel bīt[3] tantum (indeclinabile), est singula nota numeri in systemate numerico binario in computationibus electronicis adhibito.

Thumb
Telarium Bouchonianum (1725), apud Museum artium negotiorumque(fr)(d) Lutetiae ostentum.
More information Multipla decimalia (SI), kilobitus ...

Redactio datorum in discretos bitos primum per tesseras foratas(en)(d) a Basilio Bouchon(fr)(d) et Ioanne Baptista Falcon(fr)(d) inventas anno 1732 explorata est. Eadem excogitatio anno 1804 a Iosepho Maria Jacquard(fr)(d) (per eius telarium(en)(d)) perficiebatur, ac postea a Simone Korsakov(en)(d), Carolo Babbage, et Hermanno Hollerith(en)(d) adhibita est. Simili machinatione, formā taeniae foratae(en)(d), primi opifices officinarum IBM ad data servanda usi sunt.

In iis exemplis, foramina et eorum absentia (illic ubi foramen exspectabatur) utramque notam numeri in systemate binario repraesentabant.

Alphabetum Morsianum (1837) primaque instrumenta teletypica(en)(d) (1887) et bitis usa sunt ad notitias mittendas.

Anno 1928 Radulphus Hartley(en)(d) suasit ut logarithmus basi 2 eligeretur mensio informationis.[11] Verbo biti primum Claudius Elwood Shannon anno 1948 in suo commentario disceptatorio “A Mathematical Theory of Communication(en)(d)” usus est.[12][13][14] Ipse originem vocabuli Ioanni Wilder Tukey(en)(d) attribuit, qui die 9 Ianuarii 1947 notam intra Bell Labs divulgandam scripserat ubi verbo bit locutionem Anglicam binary information digit (i.e. ‘nota numeri informationis binariae’) compendii fecit.[15]

Cum ars informatica progrederetur, octobitus(en)(d) vel octetus (i.e. octonio[16] bitorum) factus est numerus minimus bitorum qui in quacumque serie datorum computatralium exsistere possunt, ideo in plerisque architecturis computatralibus octoni biti sunt minima unitas memoriae allocabilis.

In redactione(en)(d) ASCII(en)(d),[17] octonio (septenio + unibitus vacuus) adhibetur ad singulum characterem repraesentandum. In historia computatrorum aliae compages quoque exploratae sunt.[18][19]

In theoria informationis(en)(d), singulus bitus entropiam cuiuscumque fortuitae quantitatis variabilis binariae (seu quae aequali probabilitate uni aut zero tantum congruere potest) mētītur.[20] Eadem etiam est informatio acquisita cum valor variabilis fiat notus.[21][22] In honorem Claudii Elwood Shannon mathematici Michiganiensis, bitus ut unitas informationis etiam shannon appellatur.[23]

Biti indicantur litterā minusculā “b”, quae non confundenda est cum littera “B” capitanea, octonionem bitorum (Anglice byte) indicante.

Remove ads

Greges bitorum minimi in architectura computatrorum adhibiti

More information Biti, Anglice ...
Remove ads

Redactio in notas ASCII

Thumb
Tabella redactionis in notas ASCII, e consilio pro uniformitate MIL-STD-188(en)(d) seriei 100 capta (1972).
Conferatur pagina principalis: Redactio in notas ASCII.

In redactione in notas ASCII, octonio bitorum (septenio + unibitus vacuus) adhibetur ad singulum characterem repraesentandum. Characteres a zerensimo ad tricensimum secundum, una cum charactere centensimo vicensimo septimo, sunt metacharacteres – i.e. invisibiles notae quae peculiares iussūs praescribunt (e.g. de tono emittendo, de versu finiendo, de spatio creando, et cetera).

Redactio in notas ASCII
01234567
000001010011100101110111
00000 NUL0DLE16SP32048@64P80`96p112
10001 SOH1DC117!33149A65Q81a97q113
20010 STX2DC218"34250B66R82b98r114
30011 ETX3DC319#35351C67S83c99s115
40100 EOT4DC420$36452D68T84d100t116
50101 ENQ5NAK21%37553E69U85e101u117
60110 ACK6SYN22&38654F70V86f102v118
70111 BEL7ETB23'39755G71W87g103w119
81000 BS8CAN24(40856H72X88h104x120
91001 HT9EM25)41957I73Y89i105y121
101010 LF10SUB26*42:58J74Z90j106z122
111011 VT11ESC27+43;59K75[91k107{123
121100 FF12FS28,44<60L76\92l108|124
131101 CR13GS29-45=61M77]93m109}125
141110 SO14RS30.46>62N78^94n110~126
151111 SI15US31/47?63O79_95o111DEL127
Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads