Caesar Cui

From Wikipedia, the free encyclopedia

Caesar Cui
Remove ads

Caesar Antonii filius Cui (Russice Цезарь Антонович Кюи, tr. Cezar' Antovovič Kjui; Francogallice César Cui; 18 Ianuarii 183513 Martii 1918) fuit compositor et criticus musicalis atque constructionis fortalitiorum peritus Russicus (originis Francico-Litianicae[1]).

Quick facts
Thumb
Caesar Cui, ante annum 1913

Ut musicae compositor, Caesar Cui 15 operas musicas, plus quam 200 fabulas canticas nonnullaque alia opera musicalia creavit. Inter sociis Novae Russicae Scholae Musicalis (Russice «Новая русская музыкальная школа», Novaja russkaja muzykal’naja škola), etiam Circulus Balakirevensis (Russice «Балакиревский кружок», Balakirevskij kružok) seu Acervulus Fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka) nominatae, numeratur. Ut criticus, creaturam Alexandri Dargomyžskij, Michaelis Glinkae atque nonnullorum sociarum iuvenium Novae Russicae Scholae Musicalis laudabat, creaturam Petri Čajkovskij tamen saepe reprehendebat. Annis 18961904 erat praeses subdivisionis Petropolitanae, et ab anno 1904 socius honoratus Societatis Musicalis Caesareae Russicae.

Constructionis fortalitiorum peritus, Cui de hac re nonnullos libros scripsit, in academiis militaribus Petropoli docebat. Tempore Belli Russo-Turcici annorum 1877–1878 inter alia in constructione fortalitiorum Russicorum prope Constantinopolim participavit. Anno 1880 professor, et anno 1891 professor emeritus Academiae Ingeniariae (Technicae Militaris) Nicolaianae. Anno 1904 ad ordinem ingeniarii generalis (supremam pro technicis militaribus copiarum Imperii Russici) promotus est.

Remove ads

Nota

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads