Cain

From Wikipedia, the free encyclopedia

Cain
Remove ads

Caïn (indecl.[1] aut Cain, -is[2]) vel Caīnus[3] (Hebraice קין‎, Qáyin; Arabice قابيل‎, Qābīl), est filius primus Adami et Evae hominum principum in Biblia et Alcorano. Abel et Seth ei sunt fratres natu minores. Caïn est agricola, cum Abel pastor sit. Caïn Abeli invidit, quia Deus sacrificia animalium Abelis maluit. Abelem occidit et signo Cainis affecto homicida primus a Deo expulsus est. In terram nomine Nod migravit et ibi familiam condidit.

Thumb
Cain Abelem necat (imago saeculi XV).
Remove ads

Caïn in litteris

Duo praeclarissima opera litteraria de Caïn ad romanticismum pertinentː poema Victoris Hugo La Conscience[4] et drama Byron Cain inscriptum (1821)[5]. Tertio loco memoratu dignum est poema Caroli Baudelaire Abel et Caïn[6] ad rebellionem provocans. Postea Ioannes Steinbeck quoque anno 1952 in mythistoria East of Eden fabulam Biblicam varie retractavit.

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads