Carmentalia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Carmentalia
Remove ads

Apud Romanos antiquos Carmentalia erant feriae in honorem deae Carmentae diebus 11 et 15 Ianuarii (id est die tertio ante Idus et die tertio post Idus) a matronis Romanis celebratae. Id sacrum flamen Carmentalis et pontifices peragebant in sacello deae inter Capitolium et Tiberim sito, prope portam Carmentalem. Quod festum Augustus, poetis adiuvantibus, cum cetera vetere religione renovavit.

Thumb
Fasti Antiates Maiores: Carmentalia bis mense ianuario notantur (CAR)

Hanc fabulam narravit Ovidius, cur illae feriae institutae essent[1]. Antiquitus matronis Romanis carpento[2] vehi licebat. Cum senatores hoc ius mulieribus adimere voluissent, illae coniuravere ne liberos in posterum maritis ederent. Tum senatus ius priscum restituere coactus est et Carmentalia bina instituerunt (infantibus maribus et femineis), in honorem deae quae parientibus mulieribus favebat. Quae fabula ad usum puerorum inventa ex similitudine verborum Carpentum et Carmenta ducta est. Adeo vera origo huius festi ob vetustatem iam aequalibus Augusti ignota erat !

De ritibus perpauca scimus nisi quod a precante sacerdote Porrima (vel Prosa vel Antevorta) et Postvorta invocabantur. Quae utrum fuerint comites Carmentae et aliae Camenae[3], ut dicit Ovidius, an cognomina ipsius Carmentae parturientes adjuvantis, in incerto est. Commentatores tam antiqui quam moderni haec nomina diverse interpretati sunt : alii ad positionem infantis in utero parturientis pertinere adfirmabant[4] (sive pedes prorsus erant sive caput), alii ad vaticinandi potestatem illa referebant, tamquam Postverta praeterita caneret, Antevorta vero futura[5].

Praeterea nefas erat quicquam ex corio factum illi sacello inferre, quod tamquam ex animali mortuo productum infelix omen fuisset ad deam nascenti vitae praepositam.

Remove ads

Notae

Fontes

Plura legere si cupis

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads