Carolus Fridericus Gauss

From Wikipedia, the free encyclopedia

Carolus Fridericus Gauss
Remove ads

Carolus Fridericus Gauss (natus Johann Carl Friedrich Gauß die 30 Aprilis 1777; mortuus die 23 Februarii 1855) fuit mathematicus et scientiarum doctus Germanicus, qui multos progressus in multis campis effecit, inter quos theoria numerorum, statistica, explicatio mathematica (analysis), aequatio differentialis topologia, geometria differentialis, geodesia, geophysica, electrostatica, magnetismus, astronomia, optica. In statistica methodum quadratorum minimorum cognovit.

Quick Facts

Tantopere in scientia tam prodiit ut et "princeps mathematicorum"[1] et "maximus mathematicus post antiquitatem" aliquando appellatur, atque inter computatores numeratur. Gauss unus e potentissimis mathematicis in historia, cum Archimede, Newtono, Eulero, aestimatur.[2] Dixit Gauss "Mathematica regina scientiarum est et theoria numerorum regina mathematicae est."[3]

Asteroides 1001 Gaussia in eius honorem nominatus est.

Remove ads

Vita

Thumb
Signum Gaussianum Brunsvici in loco natali positum.
Thumb
Gauss in lecto mortuus iacet. Daguerreotypus, 1855.
Thumb
Sepulcrum, Sepulcretum Albani in urbe Goettingae Germaniae.
Thumb
Sigillum Gaussium cum sententiola: Pauca sed Matura.
Thumb
Diploma membri correspondentis Academiae Scientiarum Russicae.
Thumb
Diploma facultatis philosophiae Universitatis Carolinae Pragensis (1848).

Anni primi (1777–1798)

Carolus Fridericus Gauss Brunsvici in Ducatu Brunsvici-Wolfenbüttel, nunc parte Saxoniae Inferioris Germaniae, die 30 Aprilis anno 1777 natus est, filius parentium pauperum classis laborantium.[4] Mater quidem legere et scribere non potuit, et diem eius ortus numquam in tabulas rettulit.

Gauss, puer portentosus aestimatus, iam adolescens ingenium suum proferebat.

Anno 1799, thesem doctroralem Demonstratio nova theorematis omniem functionem algebraicam rationalem integram unius variabilis in factores reales primi vel secundi gradus resolvi posse de theoremate fundamentali algebrae publicavit.

Suum magnum opus mathematicae Disquisitiones Arithmeticae, anno 1801 editum, magnum opus astronomiae Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium, anno 1809 editum, universe habentur .

Etiam formulam cognovit qua dies paschales in calendario determinari possunt.

Mors

Gauss senex insufficientia cordis et insomnia laboravit. Die 23 Februarii 1855 in sedi sua mortuus est.

Remove ads

Narratio

Cum magister discipulis imperavit summam facere omnium numerorum ab uno usque ad centum, puer statim respondit 5050 (et magistrum, qui sibi pausam speravisset, frustravit). Nam Gauss intellexit 100 plus 1 101 facere, 99 + 2 item, 98 + 3 item, et cetera, ita sequuntur usque ad 50 plus 51 = 101. Ergo quingagies 101 summa rogata esse debet quae 5050 est.[5]

Commemorationes

Post mortem suam, Georgius V Rex Hannoverae(en) pro commemorationi Caroli Friderici Gauss medaliam? ferire? iussit cum inscriptionibus GEORGIVS V REX HANNOVERAE MATHEMATICORVM PRINCIPI et ACADEMIAE SVAE GEORGIAE AVGVSTAE DECORI AETERNO.

Inter res ex Gauss appellatas sunt:

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads