Catapulta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Catapulta[1] est machina bellica, seu tormentum, quo sagittae et tela magno impetu, longoque spatio iaciuntur.[2] Catapultae variorum generum in bellis ab antiquitate usque adhuc adhibitae sunt.


Etymologia
Catapulta a voce Graeca καταπέλτης deducitur, quae ex κατά "de, contra" et πάλλω "vibro, iacio" composita est.[3]
Historia
Catapulta ex arcu orta est. A Graecis primum inventa est gastraphetes (γαστραφέτης), manuballistae similis. Deinde pro nervis simplicibus substituti sunt funes torsi, qui constructionem machinarum maiorum, catapultarum propriorum sinivit.
Inter genera catapultarum apud Graecos notarum erant: catapulta quae aëris pressione utebatur (ἀερότονον), catapulta quae elaterem aeneum habebat (χαλκότονον), catapulta iterans (καταπέλτης πολυβόλος), catapulta levis quae sagittas (εὐθύτονον) et gravis quae lapides iaciebat (παλίντονον).[4]
Apud Romanos tormentum significabat omnem machinam qua tela fune contento iacerentur. Primum scorpio appellabatur catapulta qua sagittae, et ballista qua lapides iaciebantur. Postea ballista quoque machinam sagittiferam significare coepit. Ballista in carro posita dicebatur carroballista. Onager autem erat catapulta gravis unius funis qua lapides iaciebantur.[4]
Remove ads
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads