Ciborium (altare)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Ciborium (altare)
Remove ads

Ciborium[1] (Graece: κιβώριον) est tectorium supra altare in columnis positum, quod saepissime in ecclesiis Italiae invenitur.

Vide etiam paginam discretivam: Ciborium (discretiva).
Thumb
Ciborium Ioannis Laurentii Bernini super aram maiorem in Basilica Vaticana Romae.
Thumb
Ciborium in Basilica Sancti Pauli extra moenia Romae.

Raro scriptores recentiores pro ciborio verbo baldachinum ex Italiano baldacchino sumpto usi sunt, quod autem sensu stricto linteum esse debet.

Remove ads

Historia

Thumb
Ciborium in ecclesia Sancti Ambrosii, Mediolani.

Antiquitate varia tectoria in usu erant ad homines illustres aut simulacra deorum protegenda. Ex diversis materiis facta alia ad tempus alia diuturna erant. Imperatores Romani saepe sub tectorio nomine aediculae monstrabantur. Sanctum sanctorum templi Iudaici Hierosolymis, conclave velo (parochet) protectum (Ex 26,33), certe exemplar ecclesiae habebatur[2].

Etiam tum tectorium super sepulcrum in ecclesia Sancti Sepulcri Hierosolymis, in quo Iesus sepelivisse credebatur, Constantino I regnante constitutum aedicula appellata est. Cum esset locus petitus plurimorum peregrinorum, illa structura exemplar ciboriorum postea in Romano Imperio aedificatorum fuisse videtur.[3] Antiquissimum ciborium magni momenti super altare collocatum in archibasilica Sanctissimi Salvatoris Romae invenitur, idem a Constantino donatum, a Visigothis saeculo 5 direptum, postea cum structura Gothica reparata. Sicut alia maiora ciboria erat argenteum, id est bratteis argenteis tectum. Nullum exemplum ciborii pretioso metallo ornati superest quamvis multis in litteris memoratis.

Mox multis in basilicis palaeochristianis ciborium aram, quae super sepulcrum cuiusdam martyris aut etiam aliorum hominum insignium posita erat, distinxit et tuitum est. A ciborio super aram pendebat vas panem consecratam continens et inter columnas vela inserta sunt, quae per precem eucharisticam claudebantur.

Ciborium Italiae maximi momenti in ecclesia Sancti Ambrosii Mediolani est, quod, ut putatur, circa annum 1000 factum est. In antiquas columnas porphyritae lapidis innixum capitellis antiquioris ciborii additis in quattuor aetomis effigies eminentes eximiae magnitudinis monstrat.[4]

Tempore Baroci ciborium super sepulcrum Sancti Petri in Basilica Vaticana Romae (Baldacchino di San Pietro) a Ioanne Laurentio Bernini constitutum multis artificibus exemplari fuit.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads