Porphyrites

From Wikipedia, the free encyclopedia

Porphyrites
Remove ads

Porphyrites (-ae m.), sive porphyrites lapis[1] (a Graeco πορφύρα 'purpura, murex'), est variorum saxorum igneorum genus, quae magna ac distincte formata crystalla sicut spathum aut quarzum in matrice maioris tenuitatis comprehendunt.

Thumb
Porphyrites ex Löbejün (rhyolithum).

His diebus porphyrites in geologia stricte dictum tantum lapidis structuram, non autem certum lapidem valet. Nihilominus, porphyrites etiamnunc in sermone cottidiano et in nominibus multarum lapidum in construendo adhibitarum in usu est.

Remove ads

Historia

Porphyrites iam antiquitate (inter annos 29 et 335) in Aegypto antiqua ex Mons Porphyrites 55 chiliometra ab Hurghada in occidentem versus effodiebatur. Lapicidinae porphyritam coloris purpurei, nigri (lapis porphyrites niger) et viridis (lapis hieracitis) continent. Ille purpureus solis imperatoribus reservatus erat. Exemplum notissimum est statua quattuor tetrarcharum Venetiis in angulo Basilicae Sancti Marci posita.

In atriis Constantini I erant circuli porphyritides, quos nemini nisi illi ipsi inire licebat, filii "in porphyris," id est in conclavibus lapide porphyrita instructis, nati sunt, quamobrem porphyrogeneti dicti sunt. Iidem in sarcophagis porphyritidibus sepulti sunt.

Alia exempla nota sunt orbis phorphyritis in Basilica Vaticana, qui locum notat, quo Carolus Magnus coronatus esse traditur. In ecclesia cathedrali Panormitana sunt sepulcra Henrici VI et Friderici II imperatorum atque Rogeri II regis et Constantiae de Altavilla ex lapide porphyra facta. Etiam sarcophagus Guillelmi I regis in Ecclesia Cathedrali Sanctae Mariae Nove(en) Monte Regali(en) in vico Panormitano porphyretis est.

Lanx porphyritis omnium maxima 15 metra circuitu, olim in Neronis Domus Aurea posita, nunc in Museis Vaticanis asservatur.

Remove ads

Pinacotheca

Notae

Bibliographia

Nexus exterrni

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads