Circulus linguisticus Pragensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Circulus linguisticus Pragensis,[1] sive schola Pragensis, fuit primum laxa criticorum litterarum et linguistarum congregatio, quae magnum momentum etiam apud investigatores peregrinos habuit.[2] Qui circulus Pragae anno 1926 conditus est in Café Derby, ubi sodales primis annis convenire solebant.[3] Fautores scholae Pragensis methodos structuralisticas criticae litterarum[4] et ab anno 1928 ad 1939 rationem linguae normatae et principia linguae colendae elaboraverunt.

Circulus Pragensis historiam linguisticae et semioticae magnopere promovit. Post interceptionem regiminis anno 1948 factam circulus anno 1952 dissolutus est, sed schola Pragensis in functionalismo linguistico continuo magnum momentum habuit, distincta a schola Hafniensi et linguistica Anglica Firthiana (deinde Hallidiana). Dell Hymes, eruditus Americanus, commentarium suum anthropologis linguisticis Americanis praebere dixit legitima initia functionalismi Pragensis.[5] Structuralistae Pragenses, praecipue cum notionem signi ostensivi introducerent, etiam structuralisticam theoriam cinematographicam magnopere promoverunt.[6]
Circulus linguisticus Pragensis cum alios tum Romanum Iacobson et Nicolaum Trubetzkoy, profugos Russicos, ac Sergium Karcevskij et Renatum Wellek et Ioannem Mukařovský, Cechienses litteris eruditos, comprehendit. Gulielmus Mathesius, linguista Cechiensis, fuit primus praeses circuli usque ad annum 1945 quo mortuus est.
Circulus theses suas functionalismo comprehensas anno 1929 promulgavit in commentario ad primum congressum Slavistarum relato.[7] Eodem anno commentarii Travaux du Cercle Linguistique de Prague a Circulo divulgari coepti sunt, qui secundo bello mundano edi desiti sunt. Travaux rursus ab anno 1966 ad 1971 paulisper revixerunt. Fasciculus inauguralis 'medio' et 'margini', notionibus scientiae politicae, dicata est. Iterum redintegrata sunt anno 1995.
Anno 1935 Slovo a slovesnost (fere 'Verbum et verbificatio'), ephemeris theoriae linguisticae et culturae linguae dedicata, a Circulo condita est.
Remove ads
Sodales
- Petrus Bogatyrev
- František Čermák
- Miroslav Červenka
- Bohuslav Havránek
- Thomas Hoskovec
- Iosephus Hrabák
- Romanus Jakobson
- Sergius Karcevskij
- Oldřich Leška
- Alena Macurová
- Gulielmus Mathesius
- Ioannes Mukařovský
- Carolus Oliva
- Vladimirus Skalička
- Bohumil Trnka
- Paulus Trost
- Nicolaus Trubeckoj
- Iosephus Vachek
- Georgius Veltruský
- Miloš Weingart
- Renatus Wellek
- Contributores
- Alexander Belić[8]
- Aemilius Benveniste
- Carolus Bühler
- Albertus Gulielmus de Groot
- Daniel Jones
- Andreas Martinet
- Ladislaus Matejka
- Lucianus Tesnière
- Valentinus Vološinov
- Qui eos moverunt
- Quos moverunt
- Noam Chomsky
- Iosephus Greenberg
- Georgius Levý
- Dell Hymes
- Alf Sommerfelt
- Iosephus Toporišič
- Michael Halliday
- Victor Šklovskij
- Aemilius Alarcos
- Michael Silverstein
- Ioannes Firbas
- Lubomír Doležel
- Austinus Warren
- Ioannes Baudouin de Courtenay
- Ludovicus Hjelmslev
- Iaroslaus Vacek
- Iaroslaus Peregrin
- Schola Semiotica Dorpato–Moscuensis
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads