Claudius Chiffletius

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Claudius Chiffletius (Francogallice Claude Chifflet), Vesuntione natus die 14 Iulii 1541 et Dolae mortuus die 15 Novembris 1580, fuit iurisconsultus et numismatista Vesuntinus.

De vita et studiis

Discipulus Iacobi Cuiaci, illustrissimi iurisconsulti, Avarici fuit, antequam et ipse iura apud universitatem Dolanam doceret. Simul et rebus classicis studebat : primus omnium artem quandam numismaticae antiquae ad tirones destinatam Latine composuit (nam Sebastianus Erizzo et Aeneus Vicus Italiane scripserant, Antonius Piso Francogallice), quae eo iamdiu mortuo a fratris nepote anno 1628 demum publicata in lucem prodiit. Dissertatiunculas quoque nonnullas de iure et adnotationes ad auctores antiquos (in primis Ammiani Marcellini vitam) reliquit. Omnia illa scripta Claudio iam mortuo sive a fratre Ioanne sive a fratris nepote Iulio Chiffletio typographice publicata sunt.

Remove ads

Opera

Remove ads

Notae

Si vis plura legere

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads