Henricus Thomas Chiffletius

From Wikipedia, the free encyclopedia

Henricus Thomas Chiffletius
Remove ads

Henricus Thomas Chiffletius[1] (floruit medio septimo decimo saeculo) fuit numismatista et vir ecclesiasticus Vesuntinus quem Suecorum regina Christina ab eleemosynis suum fecit. Quae regina cum ingentem numerum nummorum antiquorum collegisset Henricus Thomas nummophylacium quoque curabat. Dissertatiuncula anno 1656 publicata qua omnes nummos aeneos effigie imperatoris Othonis signatos a falsariis modernis adulteratos probabat eum ab oblivione vindicavit.

Thumb
Nummus antiquus imperatoris Othonis non aeneus quidem, quoniam non sunt, sed argenteus denarius
Remove ads

De familia

Henrico Thomae pater erat Ioannes Iacobus Chiffletius[2], clarissimus eruditus qui primus historiam Vesuntionis urbis composuit atque multa alia scripta docta reliquit. Per duo saecula Chiffletii, gens Vesuntina, et locupletes bibliothecas et nummophylacia collegerunt ː omnes aut iusrisconsulti, aut antiquarii et historici, aut medici aut ecclesiastici erant[3] et plerumque Hispanorum regi morem gerebant (Vesuntio tum urbs Hispanica erat). Henricus Thomas et ipse patrem Bruxellas secutus est cum ille minister Hispanorum regis Philippi IV factus est. Circa 1575 obiit, certe post 1571.

Remove ads

Operɑ

Dissertationem de Othonibus aereis, quamquam perspicaciter in ea falsariorum inventiones detegebantur, multi aegre ferebant quia divites et potentes principes tales rarissimos nummos e clarissimorum illius temporis numismatistarum consilio magno pretio sibi comparaverant. Mox Petrus Seguinus, numismatistarum Parisiensium princeps, qui multos nummos Ludovico XIV donarat aut vendiderat in libro suo opinionem H.T. Chiffletii reiciebat. Qui ut alter Galilaeus ad palinodiam compulsus est anno 1671 publicatam. In cimeliarcho Christinae reginae quoque Otho aeneus tum inveniebatur[4].

Libello suo novam editionem adiunxerat Libri de numismate antiquo Claudii Chiffletii (anno 1580 mortui), unius e maioribus suis qui et ipse numismatista fuerat ː

Alter libellus numismaticus sine nomine auctoris in lucem proditus Henrico Thomae adtribui solet ex catalogo bibliopolii Elsevirorum anni 1674 ː

  • Series chronologica imperatorum Romanorum a C. Julio Caesare ad Ferdinandum III, Aug., [Antverpiae] : Officina Plantiniana, 1655. Qui libellus tabellae formam exhibet per imperatores quidem, sed etiam per metalla et modulos digestae cui nummorum imperialium collector suorum inscribere numerum potest.

Postremo laudatio quaedam sub eius nomine cicumferebatur ː

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads