Clodius Albinus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Clodius Albinus
Remove ads

Decimus Clodius Septimius Albinus aut simpliciter Clodius Albinus (natus circa annum 150;[1] mortuus die 19 Februarii 197 Lugduni) fuit usurpator qui contra imperatorem Romanum Septimium Severum ab anno 195 usque ad mortem regnavit.

Thumb
Aureus Clodii Albini
Remove ads

Vita privata

Clodius Albinus ordine senatorio natus cursum honorum militarem coepit. Nihil certi de ea re novimus, quamquam Historia Augusta (in "Vita Clodii Albini") multa, sed omnia ficta, narravit. Eum consulem suffectum circa annum 187 fuisse verisimile est. Sed certe anno 191 ad usque 193 legatus Augusti pro praetore Britanniae fuit.

Imperator

Paulo post 9 Aprilis 193 a Septimio Severo Caesar factus est, ut Clodius Albinus eum contra Pescennium Nigrum adiuvaret. Anno 194 cum Septimio Severo etiam consulatum gessit. Cum Decembri 195 Septimio Severo auctore senatus eum hostem declaravit, homines 15 Decembris in Circo Maximo contra bellum civilem demonstraverunt[2]. Aut 195 exeunte aut 196 ineunte Clodius Albinus se in Britannia Augustum declaravit. Anno 197, postquam pugna apud Lugdunum victus est, se ipsum necavit. Cum eo uxor Asella et duo filii necati sunt[3].

Remove ads

Indoles

De Clodii Albini indole has res loquitur auctor Historiae Augustae (sed an verae sint non liquet): "Gulosum eum Cordus ... fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit quantum ratio humana non patitur: nam et quingentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta. Vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem."[4]

Fontes

Notae

Nexus externi

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads