Colyma
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Colyma[1] (Russice Колыма, Iacutice Халыма), olim etiam ut Covyma[2] (Russice Ковыма) nota, flumen est in regione Magadanensi et re publica Iacutia Foederationis Russicae. 2129 chiliometra patet. In mare Sibiricum Orientale oceani Glacialis Septentrionalis effunditur.

Remove ads
Fluxus
Colymae fontes in Suntar Chaiata montibus sunt. Fluminibus Aian Iuriach et Culu confluentibus orta, in fluxu superiore (ad ostium Bochaptschae) flumen montanum est et multas cataractas habet. In fluxu medio et inferiore, ubi per demissionem Colymensem[3] fluit, navigabilis est.
Deltae Colymensis longae duo rami principales sunt, Colyma Lapidea orientalis, ad navigandum idonea, et Colyma Pochodscensis[4] occidentalis. A Colyma Pochodscensi etiam tertia Colyma, Tschuctschensis[5], ad occidentem abit.
Remove ads
Accolae
Omolon accola Colymae maximus est, Bochaptscha(ru)[6] et Detrin ceteri.
Loci habitati
Michael Staduchin anno 1644 hiemalia Colymensia Inferiora condidit, quae castellum Colymense Inferius postea nominabantur, nunc Nizhnekolymsk vicus est. Eodem anno castellum Colymense Medium conditum est, quod nunc urbs Srednekolymsk est. Saeculo XVII et castellum Colymense Superius aedificatum est, nunc Verchnekolymsk vicus.
Portus hodierni ad Colymam maximi sunt Seimčan, Zyrianka (prope ad castellum Colymense Superius sita) et Czerski colonia urbana prope ad ostium fluminis sita. Hydroeletrificina Colymensis prope ad Sinegor'e vicum constructa est
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

