Commune consilium Ionium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Commune consilium Ionium fuit consociatio civitatum Ioniarum saeculo septimo a.C.n. medio condita[1], quae duodecim civitates comprehendebat. Index antiquissimus apud Herodotum invenitur:[2]
- Miletus, Myus et Priene in Caria, quae eadem dialecto loquebantur;
- Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenae et Phocaea in Lydia sive Ionia, quae alia dialecto loquebantur
- Chios insula et Erythrae in Asia Minore dialecto communi; et
- Samos insula dialecto propria.
Unam legis e paginis de
disserentibus

Aetas lapidea
Aetas aënea
Medium aevum
- Imperium Romanum Orientale
- Civitates Francicae et Latinae
- Graecia Ottomanica
- Bellum rerum novarum Graecum
- Regnum Graeciae
- Secunda Respublica Hellenica
- Regimen quarti Augusti
- Tempus occupationis
- Bellum civile Graecum
- Regimen militare
- Tertia Respublica Hellenica
Vide etiam
Ars Graeca
Ars Graeca
Post annum 650 a.C.n. Smyrna, quae initio fuit civitas Aeolica, se communi consilio Ionium adiunxit.
Herodotus nec non inscriptiones commune consilium Ionium simpliciter "Iones" vocant. Scriptores hellenistici notione κοινον ("res communis") vel σύνοδος ("synodus") utuntur, nomen Latinum ex Vitruvio sumptum est, qui notiones Hellenisticas vertere videtur:[3]
- Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque in singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta (quae olim ab aqua est devorata; cuius sacra et suffragium Milesiis Iones adtribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (haec Melite propter civium adrogantiam ab his civitatibus bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter Ionas est recepta): hae civitates, cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes coeperunt fana aedificare.
Remove ads
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads