Concertatio in Rojava

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Res novae Rojavenses seu concertatio in Rojava est commutatio civilis, res novae sociales,[1] et certamen militare, quod ab anno 2012 evenit in Syria boreali, quae Curdice Rojava appellatur. Inter Bellum Civile Syrum, coitio gregum Araborum, Curdorum, Syriacorum necnon nonnullorum Turcmenorum Constitutionem Rojavae instituere temptaverunt in regione ex mense Iulii 2012 autonoma facta;[2] et res militaris, necnon res militares sociae, ad regionis ditionem retinendam pugnaverunt. Res novae notae sunt propter eminentes partes a mulieribus actas et in proelio et in nuper formato systemate civili, necnon propter comparationem confoederalismi democratici, q.e. forma democratiae in congressibus localibus, quibus omnes adesse possint, effectae.

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads