Conclave Mariae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Conclave Mariae est experimentum mentale(en) a Francisco Jackson(en) philosopho Australiensi factum, quo demonstrare conatur fallaciam physicalismi(en), qui adfirmat universum, addito omne quod ad mentem pertinet, perquam physicum vel corporeum esse.[1] Quod experimentum mentale etiam argumentum scientiae (Anglice knowledge argument) appellatur. In quo experimento mentali, Maria est virgo scientifica, quae omnia non solum de coloribus sed etiam de cerebri opere ex visu coloris oriunda didicit. At numquam ullum vidit colorem, quia in loco albo et nigro laborare coacta est. Ut verba Francisci Jackson repetamus:
Maria ingeniosa virgo scientifica est, quae quacumque de causa ex albo et nigro conclavi per album et nigrum monitrum televisificum mundum investigare cogitur. Ad videndi neurophysiologiam(en) perita omne, ut ita dicamus, obtinet indicium physicum, quod obtinere potest de eo, quod evenit, cum lycopersicum maturum vel caelum videmus, et vocabulis ut 'rubro', 'caeruleo' et ceteris utimur [...] Quid fiet cum Maria ex albo et nigro conclavi dimittitur vel coloratum monitorem televisificum accipiet? Aliquid discet necne?
― Jackson, 1982, p. 128

Ergo quid accidet, si Maria in mundum colorum dimissa erit? Nam Maria, siquidem omnia de coloribus cognoverit, ubi coloribus obiecta erit, num quid novi didicerit? Jackson hoc adfirmat. Dissensio est, quo modo praemissa et conclusio argumenti huius experimenti summatim exponenda sint. Ita Churchland(en):
- Maria omnia scit quae scienda sunt de statibus cerebri eorumque proprietatibus.
- Neque enim Maria omnia scit quae scienda sunt de sensationibus earumque proprietatibus.
- Ergo sensationes et proprietates earum non idem (≠) sunt ac status cerebri eorumque proprietates.
Jackson autem huic rei obstat dicitque formulam Churchlandianam de argumento suo deviare. Praesertim primis praemissis formulae eius obicit: “Summa totius argumenti est Mariam (ante missionem suam) non omnia scire, quae de statibus cerebri eorumque proprietatibus scienda sint, quia certa qualia cum eis coniuncta nescit.”[2]
Hanc interpretationem ipse praefert:
- Maria (ante missionem) omnia physica scit, quae de aliis hominibus scienda sint.
- Maria (ante missionem) non omnia scit quae de aliis hominibus scienda sint (quia in missione aliquid de eis discit).
- Ergo sunt veritates de aliis hominibus (et de se ipsa) quae narrationem physicalisticam fugiunt.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
