Congridae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Congridae
Remove ads

Congridae sunt familia anguillarum ordinis Anguilliformium. Anguillae subfamiliae Congrinarum magni pretii et saepe magni pisces esculenti sunt, cum eae subfamiliae Heterocongrinarum in coloniis habitare solent, omnibus ex abysso maris modo plantarum in horto protrudentibus (ergo garden eel 'anguilla hortensis', nomen Anglicum in usu communi).[1] Familia plus quam 180 species in 32 generibus comprehendit.

Thumb
Conger conger

Classis : Actinopterygii 
Superordo : Elopomorpha 
Ordo : Anguilliformes 
Familia : Congridae 
Kaup, 1856
   
Subdivisiones: Subfamiliae
*Bathymyrinae
  • Congrinae
  • Heterocongrinae

Conger conger, Congrida Europaea, est maxima familiae anguilla, quae ad 3 metra longa et pondere ad 160 chiliogrammata crescere potest.[2]

Inveniuntur Congridae in oceanis tropicis, subtropicis, temperatis in omne orbe terrarum. Proprietates manifeste distinctae inter eas sunt paucae; omnes squamis carent, plurimaeque pinnas pectorales habent. Crustaceis et piscibus parvis vescuntur. Aliarum anguillarum dissimiles, ad procreandas progenies non migrare solent.[3]

Remove ads

Genera

Familia Congridae

  • Subfamilia Bathymyrinae
    • Ariosoma (27 species)
    • Bathymyrus (tres species)
    • Chiloconger (duae species)
    • Kenyaconger (una species)
    • Parabathymyrus (quinque species)
    • Paraconger (septem species)
  • Subfamilia Congrinae
    • Acromycter (quinque species)
    • Bassanago (quattuor species)
    • Bathycongrus (22 species)
    • Bathyuroconger (duae species)
    • Blachea (duae species)
    • Castleichthys (una species)
    • Conger (quattuordecim species)
    • Congrhynchus (una species)
    • Congriscus (tres species)
    • Congrosoma (una species)
    • Diploconger (una species)
    • Gnathophis (27 species)
    • Japonoconger (tres species)
    • Lumiconger (una species)
    • Macrocephenchelys (duae species)
    • Paruroconger (una species)
    • Poeciloconger (una species)
    • Promyllantor (tres species)
    • Pseudophichthys (una species)
    • Rhynchoconger (septe, species)
    • Scalanago (una species)
    • Uroconger (quattuor species)
    • Xenomystax (quinque species)
  • Subfamilia Heterocongrinae
    • Gorgasia (quattuordecim species)
    • Heteroconger (viginti una species)
Remove ads

Nexus interni

  • Index familiarum piscium

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads