Constans gravitatis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Constans gravitatis vel constans Newtoniana vel constans gravitationis universalis vel aliquando constans Cavendishiana (G notata) est constans proportionalitatis(en) in aequationibus classicis gravitationis et relativitatis generalis adhibita. Ei sunt dimensiones L3 M−1 T−2. Nomen constantis Newtonianae in honorem physici Anglici Isaaci Newtoni (1642–1727) electum est, qui legem universalem gravitationis anno 1687 invenit.

In lege Newtoniana talis quantitas vim attractionis inter duo corpora ad productum eorum massarum et ad inversionem quadraticam spatii inter ea ducit. In aequationibus campi Einsteinianis(d)(en), quantitas statuit nexum inter formam continui spatitemporalis et tensorem energiae momentique(d)(en).
Ob difficilem mensuram, pars numeralis usque ad quattuor notas numeri significantes(d)(en) tantum noscitur. Secundum unitates primarias Systematis internationalis unitatum, constanti gravitatis congruunt 6.67430(15)×10−11 m3 kg−1 s−2.[1]
Celebre experimentum(d)(en) Henrici Cavendish fuit prima mensura quae talem quantitatem certitudinis saltem 99% determinavit.
Remove ads
Aequationes quae constante gravitatis utuntur
- Lex universalis gravitationis Newtoniana
- Aequationes campi Einsteinianae(d)(en)
- Constans Einsteiniana(fr)(d)
Remove ads
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
