Corcyra

From Wikipedia, the free encyclopedia

Corcyra
Remove ads

Corcyra (Graece Κέρκυρα) est insula Graeciae. Caput insulae est urbs eiusdem nominis. Corinthiorum colonia erat quae tamen inimicitias asperas erga metropolim plerumque fovebat[1].

Vide etiam paginam discretivam: Corcyra (discretiva).
Thumb
Forma insulae Corcyrae

Historica

Quinto saeculo classe maxime pollebant et Corinthios navali proelio 435 et 433 a.C.n. vicerunt. Lis enim de colonia Epidamno orta erat quam simul olim deduxerant. Tum periculi ob magnitudinem Atheniensium societatem inierunt ita ut exorto Bello Peloponnesiaco classem suam Atheniensi adiunxerunt[2]. Mox tamen optimates a Corinthiis incitati bellum civile moverunt et popularium ducem eundemque Atheniensium proxenum Pithian interfecerunt (427 a.C.n.). Et Lacedaemonii et Athenienses classem auxilio fautoribus suis misere. Athenienses tum superiores fuereː optimatium igitur Corcyraeorum magna caedes fuit et tum magnae partis[3] et anno 425 a.C.n. reliquorum qui e montibus rura vastabant[4]. Anno 375 a.C.n. Corcyraei secundam confoederationem maritimam Atheniensium inierunt. Quocirca anno proximo diu a classe Lacedaemoniorum obsessi sunt qui tamen obsidionem solvere re infecta coacti sunt[5]. Anno 344 a.C.n. Corinthiorum socii erant et duas naves Timoleonti ad Syracusas liberandas proficiscenti praestiterunt[6]

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads