Cosaci
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cosaci[1] (Russice казаки, tr. kazaki; Ucrainice козаки, tr. kozaky) sunt populi, res militares et liberes ut actiones suas principales habentes, initio in "locis desertis" (steppis meridiei Europae Orientalis, in terris Ucrainae atque partis meridianae Russiae Europaeae nostri temporis) ad fluxus medios Danapris ac Tanais habitantes, dein ad Rha et Rhymnum fluvios, montes Uralicos, Kazachstaniam hodiernam, Siberiam atque Orientem Extremum sedes suas collocantes.

Remove ads
Historia

De origine initiali Cosacorum opiniones variae extant. Nomen autem eorum originem ducit fortasse e verbo Turcico, hominem liberum, fortunam expertum, vel balatronem significanti[2].
Ad initium saeculi sedecimi formati sunt exercitus duo magni Cosacorum sui iuris: Tanaiticus (seu Donicus[3], in regione fluminis Tanais, quod vulgo Don dicitur) et Zaporoviensis[4][5] (seu Zaporohianus[5], ad meridiem cataractarum Danapris), contra Tataros, Turcos et Polonos pugnantes, et saeculis septindecimo–duodevicesimo gradatim in regnum Russicum inclusi. Dein exercitus alii Cosacici (e.g. Iaicensis apud Iaicum, seu Rhymnum, fluvium) formati sunt.
Cosaci multo ad explorationem colonizationemque Siberiae et Orientis Extremi contribuerunt, e.g. ataman (i.e. praefectus Cosacorum) Ermak Timothei filius annis ab 1581 usque ad 1585 expugnatione regni Siberici praefuit (notus est ut 'expugnator Siberiae pro Russia'), vaivoda Basilius Pojarkov annis ab 1643 ad 1646 erat praefectus expeditionis e Iacutia per Amurem fluvium et mare Ochotense ad Sachalinam et retro, Simeon Dežnëv anno 1648 navigationem ex Oceano Glaciali in Oceanum Pacificum perfecit et sic fretum inter Asiam et Americam invenit, Vladimirus Atlasov annis ab 1697 ad 1699 Camtschatcam exploravit.
Cosaci saepe contra ditionem mediam resurgebant. Notissimae sunt rebelliones, a Cosacis Ioanne Bolotnikov, Stephano Razin[3], Condratio Bulavin et Aemiliano Pugačëv ductae.

In Imperio Russico Cosaci ordo militaris fuere, ut protectores regni monarchiaeque Russiae aestimabantur. Gloriam magnam meruerunt in bellis imperii illius (e.g. in Bello Patrio). Regimina tria Cossacorum pars regiae cohortis imperatorum Russiae fuere. Custodia personalis imperatoris Russici etiam e Cosacis formabatur.
Exercitus Zaporoviensis anno 1775 ab imperatrice Catharina II abolitus, ad initium primi belli mundani exercitus Cosacici undecim in Imperio Russico exsistebant: Tanaiticus (Donicus), Orenburgensis, Terecensis (in Caucaso Septentrionali), Sibericus, Uralensis (olim Iaicensis), Transbaicalicus, Сubanicus, Astrachanensis, Heptapotamicus (in hodierna Kazachstania meridiana), Amurensis, Ussuriensis (in Oriente Extremo).
Tempore Belli Civilis Russici Cosaci plerumque contra bolsevicos (qui repressalia adversus eos ad effectum adduxerunt) pugnabant, ad 'Exercitum Album' se applicantes. Fuere tamen et Cosaci, ditionem Sovieticam sustinentes, ad 'Exercitum Rubrum' conversi. Illo tempore certae res publicae Cosacicae sui iuris creabantur. Bellum civile ab 'Albis' perditum, multi Cosacorum patriam liquerunt.
In Unione Sovietica decenniis 193–194 repressalia (e.g. deportationes) contra Cosacos gerebantur. Dein relatio ditionis Sovieticae ad illos mutata est. In Bello Magno Patrio partes exercitus Cosacicae in copiis Sovieticis contra Germaniam nazisticam bellabant. Pars Cosacorum tamen tempore belli illius cum Germania contra 'tyranniam bolsevisticam' collaborabat.
Hodie uniones publicae Cosacicae in Russia, Ucraina aliisque terris exsistant. Extant nonnulli Cosacos gentem separatam esse putantes[6].
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
