Cracovia

urbs Poloniae From Wikipedia, the free encyclopedia

Cracoviamap
Remove ads

Cracovia (-ae, f.), Polonice Kraków, est antiqua Poloniae urbs ad Vistulam flumen iacens, secunda civitatis omnis quo ad numerum incolarum pertinet. Ibi anno 2017 homines 766 739 habitabant.

Quick facts

Cracovia iam saeculo VII frequentata esse censetur. Emporium ibi crescebat, silvis circumdatum, inter Moravos et Bohemos saeculis IX et X disputatum, saeculo X exeunte a Polonis raptum. Ab anno 1038 urbs capitalis fuit regni Polonici. Annis 1241 et 1259 a Mongolis capta et delapidata est. Rex Casimirus III suburbia occidentalia in novam urbem nomine Casimiriam erexit, sed in ipsa Cracovia universitatem anno 1364 condidit, mediae Europae post Pragensem antiquissima, quam alumni semper "almam matrem Cracoviensem" sed recentiores "universitatem Iagellonicam" nuncupant e nomine domus regnatricis Iagellonicae quae ab anno 1385, Cracoviae in urbe sedens, provincias Lituanicas Polonicasque necnon alias imperabat usque ad annum 1596 quo caput regni Polonici magnique ducatus Lituaniae iussu regis Sigismundi III Varsaviam remotum sit. Cracovia anno 1655 a Suecis capta mox sub regno Polonico recepta est. Ab anno 1815 urbs libera fuit sub tutela civitatum circumiacentium, titulo rei publicae Cracoviensis, sed ab anno 1846 usque in 1918 imperio Austrohungarico subiecta est. A quo anno pars est rei publicae Poloniae.

Thumb
Despectus in urbes gemellas Cracoviam et Casimiriam (Chronicon Norimbergense, 1493)

Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum inter patrimonium culturae orbis terrarum inscripta est.

Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Cracovia, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.

Remove ads

Incolae noti

Thumb
Barbacanum Cracoviense anno circiter 1498 constructum
Thumb
Mercatus textilis medio foro principali eminens

Bibliographia

Thumb
"Cracovia sedes regia obsessa et à serenissimo Sveogothorum rege Carolo Gustavo deditione capta die 8 Octobris 1655" (delineatio anni 1697)
Opera antiquiora
  • August Essenwein, Die mittelalterlichen Kunstdenkmale der Stadt Krakau. Norimbergae, 1867 (Textus apud Google Books)
  • Constantin von Wurzbach, Die Kirchen der Stadt Krakau. Eine Monographie zur Geschichte und Kirchengeschichte des einstigen Königreichs Polen. Vindobonae, 1853 (Textus apud Google Books)
Opera recentiora
  • Adam Bujak, Königliches Krakau. Cracoviae: Biały Kruk, 2005. ISBN 83-88918-77-X.
  • Jane Hardy, Al Rainnie, Restructuring Krakow: Desperately Seeking Capitalism. Mansell Publishing, 1996. ISBN 0-7201-2231-7
  • Edward Hartwig, Jerzy Broszkiewicz, Kraków. Sport i Turystyka, 1980. ISBN 83-217-2321-7
  • Marta Kijowska, Krakau. Spaziergang durch eine Dichterstadt. Monaci: DTV, 2005. ISBN 3-423-24483-6.
  • Bolesław T. Łaszewski, Kraków: karta z dziejów dwudziestolecia. Bicentennial, 1985. ISBN 0-912757-08-6
  • Peter Lehmann, Andere Heimat Kraków. Lipsiae: Brockhaus, 1988. ISBN 3-325-00163-7.
  • Joanna Markin, Bogumiła Gnypowa, Kraków: The Guide. Pascal Publishing, 1996. ISBN 83-87037-28-1
  • Tim Pepper, Andrew Beattie, Krakow. Hunter, 2007. ISBN 1-84306-308-5
  • Jacek Purchla, Krakau unter österreichischer Herrschaft 1846–1918. Faktoren seiner Entwicklung. Vindobonae: Böhlau, 1993. ISBN 3-205-05489-X.
  • Henryk Samsonowicz, "Gesellschaftliche Pluralität und Interaktion in Krakau" in Marina Dmitrieva, Karen Lambrecht, edd., Krakau, Prag und Wien: Funktionen von Metropolen im frühmodernen Staat (Wiesbaden: Franz Steiner Verlag, 2000. ISBN 3-515-07792-8)
  • Scott Simpson, Helena Zukowska, Travellers Kraków. 4a ed. Petroburgi Angliae: Thomas Cook, 2008. ISBN 978-1-84157-901-6
  • Jehuda L. Stein, Juden in Krakau. Ein historischer Überblick 1173–1939. Constantiae: Hartung-Gorre, 1997. ISBN 3-89649-201-2.
  • Piotr Szalsza, "Krakau (deutsch für polnisch Kraków)" in Oesterreichisches Musiklexikon online
  • Dorota Wąsik, Emma Roper-Evans, Krakow. Somerset, 2002. ISBN 963-00-5930-4
  • Nathaniel D. Wood, Becoming Metropolitan – Urban Selfhood and the Making of Modern Cracow. Northern Illinois University Press, 2010
Remove ads

Nexus externi

Thumb
Horologium solarium: RERUM COGNOSCERE CAUSAS ET VALOREM.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cracoviam spectant.
Situs geographici et historici: Locus:  OpenStreetMap GeoNames 7006359 Thesaurus Getty Facebook Places Store norske Lexikon Treccani Большая российская энциклопедия
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads