Leopolis
urbs in Ucraina occidentali From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Leopolis (alia nomina Latina: Lemberga, Leoberga, Luwo)[1] (Ucrainice Львів, Lviv ; Polonice Lwów) est urbs 724 713[2] incolarum in Ucraina occidentali sita, regionis Leopolitanae et archidioecesis Leopolitanae Latinorum caput. Urbani Leopolitani[3] appellantur.
Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocata patrimonium culturae mundi declarata est. Ibi floret Universitas Leopolitana.
Remove ads
Historia



Leopolis saeculo XIII (circa 1256) a Daniele, rege Rutheniae, condita nomine filii eius Leonis appellata fuit caput urbsque magna Regni Galiciae et Lodomeriae. Anno 1349 urbs a rege Poloniae Casimiro III capta erat et postea, anno 1772, una magnarum civitatum Poloniae erat. Anno 1772 in Austriam incorporata est. Primo bello mundano confecto in Poloniam reverta, sed post secundum bellum mundanum Unioni Sovieticae tum in finibus Ucrainae adiuncta et.
Leopolis tres Catholicas sedes archiepiscopales habebat: rituum Latini, Graeci, et Armeni.
Nonnulli Poloni clari Leopoli nati sunt vel ibi vivebant, quorum multi vicissim in sepulcris Łyczakowskibus sepulti sunt.
Illo tempore magna colonia Iudaica Leopolin incolebat, nam quarta pars incolarum Iudaei erant. Nunc autem pars maxima (81.1%) incolarum Ucraini ethnici sunt.
Remove ads
Cives
- Stephanus Banach, mathematicus
- Casimirus Bartel
- Ioannes Franko, scriptor
- Alexander comes Fredro, scriptor
- Ioannes Kasprowicz, poeta
- Helena Hempel, diurnaria et esperantista
- Maria Konopnicka
- Stanislaus Lem
- Constantinus Łucsakowski, Latinista
- Ioannes Łukasiewicz, logicus et philosophus
- Ricardus de Mises, mathematicus
- Ioannes Parandowski, philologicus classicus, scriptor
- Alfredus Redl, miles
- Ioannes Skórski, poeta Latinus
- Dionysius Šmyhal, politicus
- Andreas Szeptycki, archiepiscopus Leopoliensis ritus Graeci et antiquitatis amator
- Ioseph Teodorowicz, archiepiscopus Leopoliensis ritus Armeniani
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Pinacotheca
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


