De observatione ciborum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
De observatione ciborum est liber saeculo VI ineunte de diaeta et de re cibaria Latinitate pessima scriptus ab Anthimo, ab anno 478 imperii Byzantini exsule, qui regni Italiae legatum ad aulam regis Francorum Theuderici I fuisse censetur: opusculum enim Theuderico dicatum est. In codicibus manuscriptis fere duodecim servatur, inter quos commemorari debet "medicinale Laureshamense" anno circiter 785 compositum.[1]

Remove ads
De contextu geographico et linguistico


Anthimus inter locos linguasque distinguitur sequentibus verbis adhibitis:
- "hic" vel "in his partibus": fortasse ubi ipse eo tempore degebat, in aula Theuderici I, Mettis in urbe
- cap. 33: "avis, quae dicitur avetarda [sic], bona est, sed puto hic non habere"
- capp. 39-47: "de piscium ratione, quae in his partibus sunt: tructa et perca ... lucius ... de isoce ... platinsis vero vel solea ... anguilae ... trucanti ... tecunis ... de pisce cracatiu ... naupridas"
- cap. 57 : "cucumeris enim etsi hic non sunt, tamen quando fuerint ..."
- "apud nos" vel "in provincia mea": fortasse ubi ipse annis recentibus habitabat, in aula Theoderici Magni, Ravennae in urbe; aut unde iam diu expulsus est, Constantinopoli in urbe
- cap. 25: remedium "istud et ego in tempora mea probavi in provincia mea"
- cap. 34: "tamen sol[e]mus et de pisce bono ... admiscere ... aut certe de pectenis marinos, quia et ipsi optimi sunt et satis apud nos abundant"
- cap. 56: "cocurbitas ... aput [sic] nos et febricitantibus ... offerimus"
Alio modo usus culinares linguisticosque gentium variarum distinguit:
- cap. 14: "De laredo ... delicias Francorum"; "De crudo vero laredo, quod solent, ut audio, domni Franci comedere"; "quod medici medicamentis vel potionibus temptant sanare ... de laredo crudo Franci sanantur"
- cap. 25: "elleborum herbam, quae Latine dicitur sitri"
- cap. 64: "quod nos Graeci dicimus alfita, latine vero polenta, Gothi vero barbarice fenea"
- cap. 78: "oxygala vero Graece, quod Latine vocant melca"
Vocabula plura ex aliis linguis mutuata in Latinitatem suam introduxit, quorum magna pars in linguis Romanicis occidentalibus servatur.[2]
- e Celtica
- cracatiu "Acipenser sturio", origine incerto (cap. 46)[3]
- esox "Salmo salar" (41). Iam a Plinio adhibitum[4]
- naupridas (vel lampredas) "Lampetra fluviatilis", origine incerto (47). Post Anthimum in Hermeneumatibus codicis Vaticani Regina Christinae 1260 citatum, postea saepe apud scriptores Latinos mediaevales[5] In linguis Romanicis occidentalibus aliisque Europae mediae nonnullis servatum[6]
- platinsis "Pleuronectes platessa", origine incerto (42). Iam ab Ausonio adhibitum.[7] In linguis Romanicis occidentalibus, etiam Anglice servatum[8]
- tecunis "Salmo salar iuvenis" (45). In linguis Galloromanicis servatum[9]
- trucanti "Gobio gobio", origine incerto (44). In linguis Galloromanicis servatum[10]
- e Graeca
- afratus "spumeum" (34). Post Anthimum ab Isidoro in Etymologiis citatum[11]
- alfita "polenta" (78)
- aloxinum "vinum absinthites" (15). In linguis Galloromanicis et Iberoromanicis, etiam Germanicis occidentalibus servatum[12]
- azimus (1). Iam Graece in versione Septuaginta, Latine in vulgata adhibitum.[13] In linguis Romanicis fere omnibus servatum[14]
- tructa "Salmo trutta",[15] origine incerto (39). Post Anthimum ab Isidoro in Etymologiis citatum.[16] In linguis Romanicis, etiam Anglice servatum[17]
- e Germanica
- bradonis (14). In linguis Galloromanicis aliisque, etiam Anglice servatum[18]
- bridos (43). In linguis Galloromanicis aliisque servatum (si cognata recte colliguntur)[19]
- fenea "polenta" (64)
- medus "hydromel" (15). Post Anthimum ab Isidoro in Etymologiis citatum.[20] In sermonibus Galloromanicis septentrionalibus servatum[21]
- sitri "Helleborus niger", origine incerto (25). In sermonibus Galloromanicis, etiam linguis Germanicis occidentalibus servatum[22]
- sodinga (3)[23]
- etymologia incerta
- fartalia (20)[24]
"Auctores" fere octies citat (capp. 17, 23, 25, 26, 36, 57, 78, 79), nominibus auctorum vel auctoritatum nunquam datis.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads