Effectus Hawthorne

From Wikipedia, the free encyclopedia

Effectus Hawthorne
Remove ads

Effectus Hawthorne est, cum homines experimento psychologico subiecti rationem, qua se gerant seque spectatorum aspectui praebeant, ultro mutant, modo quia observari se sciunt. Nisi enim observarentur, aliter se gererent.[1] Appellatio effectus originem trahit ab officinis Hawthorne (Hawthorne Works), ubi investigatum est, quantopere res quae circa sunt ad productivitatem conferrent opificum, qui electricis componendis commutaminibus operam dabant.

Thumb
Officinae Hawthorne anno 1925.
Remove ads

De experimentis in officinis Hawthorne factis

Effectus Hawthorne inventus est ex experimentis, quae annis 1920 et 1930 in officinis Hawthorne haud procul a Sicago facta sunt.

Primum, quantopere inlustratio, sive auctus aut deminutio lucis, in locis operariis ad productivitatem opificum adferret, ab anno 1924 ad 1927 exploratum atque aestimatum est ab expertorum conlegio, Concilio investigationis nationali (National Research Council), praeside Thoma Edison. Compererunt exploratores etiam deminuta luce opifices alacritate excellere. Deinde ab anno 1927 ad 1932 examinatum est, quantopere opifices ad efficaciam incitarent prandia a conductore impensa, aut breviatio dierum profestorum, aut quietes concessae. Nec minus compertum est productivitatem continuo crevisse. Quaestio est, utrum mutationis an examinationis causa ita factum sit.

Remove ads

Dubitationes et dissensiones

Sunt qui effectum Hawthorne ambiguum et ancipitem esse putent.[2] De experimentis scientificis vix agi videtur, quamquam multi commentatores de experimentis loquuntur. Stephanus Levitt et Ioannes List, viri oeconomica periti, fundamenta ad inlustrationem pertinentia diu sine successu venati anno 2011 tandem in universitate Visconsiniensi quasdam notitias invenerunt in micropellicula conservatas.[3] Experimentorum explicatis indiciis effectum Hawthorne aliquatenus conroborari posse compererunt. Itaque, quamvis effectus Hawthorne in levi tantum testimonio positus esse videatur, tamen non omnino incredibilis est.[4]

Aestimatio effectus Hawthorne etiam hodie durat.[5] Quamvis reprehendatur, saepe tamen respicitur vel saltem evitatur, sicut mensurae inconspicuae usu, aut e longinquo loco observando, aut speculo speculatorio observationem observatorum obscurando.[6]

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads