Proverbium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Proverbium sive adagium est dictum simplex et solidum, populo notum crebroque iteratum, quod veritatem in communi sensu vel in activa experientia humana conditam saepe per metaphoram declarat. Proverbium fundamenta morum describens etiam praeceptum, praecipue in philosophia, appellari potest.
Proverbia linguae et culturae similia saepe mutuantur, et aliquando per plus quam unam linguam ad tempus hodiernum supersunt. Biblia Sacra (insigniter inter quae Liber Proverbiorum) et Latina aevi medii (praecipue ab opere Erasmi et aliorum adiuta) personam magni momenti in distributione proverbiorum trans Europam egerunt, quamquam paene omni culturae sunt sua exempla.
Remove ads
Paroemiologia
Investigatio proverbiorum appellatur paroemiologia (a Graeco παροιμία 'proverbium') et retro usque ad tempus Aristotelis videri potest. Paroemiographia autem in proverbiis conlectis consistit. Unus ex praestantibus proverbiorum eruditis in Civitatibus Foederatis est Wolfgangus Mieder. Plus quam quinquaginta libros et permultos commentarios de proverbiis scripsit, periodicum Proverbium edit, et ab aliis proverbiorum eruditis latissime citatur. Qui nomen substantivum proverbium sic definit:
- Proverbium est brevis populorum sententia, late cognita, quae sapientiam, veritatem, mores, opiniones antiquas specie metaphorica, stabili, memorabili continet, et a maioribus posteris traditur.[1]
Inter subgenera proverbiorum sunt comparationes proverbiales (“tam negotiosus quam apis”[2]) et interrogativa proverbialia (“Sunt pullo labella?"[3]).
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads