Furnulus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Furnulus,[1]? vel foculus,? vel fortasse furnus gestabilis,? est spatium contentum in quo fomes comburitur ad spatium ubi furnulus stat, aut ad res in vel super furnulum caleficiendas.





Sunt multa furnulorum genera, sicut furnulus coquinarius, qui ad cibum coquendum? adhibetur, et furnulus lignei comburendi? vel furnulus carbonem comburendi, qui ad aedificium calefaciendum usitate adhibetur.
Curarum de pollutione aeris causá, inventores formam furnulorum meliorem facere multos annos conati sunt.[2][3][4][5][6]
Omnes furnuli qui lignum comburunt et qui in Civitatibus Foederatis ex 1992 fabricati sunt emissionem particulatorum circumscribere lege debent.[7]
Remove ads
Origines
Coquina aevis praehistoricis carne et tuberibus in igni aperto asso tostoque efficiebatur. Fictile et alia vasa coquendi recte in ignem apertum imponi possunt, sed vas super fulcrum positum, tam simplex ut fundamenta trium lapidum, furnulum effecit. Furnulus trium lapidum late in orbe terrarum iam adhibetur. Qui autem in nonnullis regionibus in saepimentum U-forme ex luto vel latere constructum factus est, cui est apertura in fronte ad fomitem aeremque praebendum designata, aliquando foramine minore in tergo.
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
