Grant Shapps

politicus From Wikipedia, the free encyclopedia

Grant Shapps
Remove ads

Grant Shapps (ad Croxley Green comitatus Hertfordiensis die 14 Septembris 1968 natus) est politicus Regni Britanniarum. A die 19 Octobris 2022 secretarius civicus vel minister a rebus internis meruit, prima ministra Elisabetha Truss.

Quick facts

Religionem Iudaicam profitens, universitatum expers, commercio apud Polytechnicum Mancuniense studuit. Societatem impressoriam anno 1999 condidit et usque in 2009 direxit; de societatibus commercialibus per interrete venditantibus, quas ab anno circiter 2005 dirigebat, querelae plures de deceptione ortae sunt. Sodalis factionis conservativae, annis 1997 et 2001 frustra, anno 2005 bono successu candidatus fuit ad parlamentum Britannicum, a quo anno sine interruptione legatus est pro circulo Welwyn Hatfield. Praeses huius factionis ministerque sine portfolio die 4 Septembris 2012 factus est, primo ministro Davide Cameron, deinde a die 11 Maii 2015 minister vicarius ab evolutione internationali; a quo officio die 28 Novembris 2015 se retraxit, rumoribus de violentia inter adiutores suos interiectis.[1] Denuo primo ministro Borisio Johnson minister a commeatu meruit a die 24 Iulii 2019. Elisabetha Truss, prima ministra creata, eum statim die 6 Septembris 2022 demisit ut qui illam minime faverat; die 19 Octobris huius anni, iam casura, revocavit et ministrum a rebus internis promovit. A die 31 Augusti 2023 secretarius civicus a munitione meret, primo ministro Rishi Sunak.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads