Haskala
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Haskala (Hebraice השכלה 'eruditio', 'philosophia'; radix verbi שכל 'ratio', 'intellectus'), ex anno 1831 etiam Illuminismus Iudaicus nuncupatus,[1] fuit motus religionis Iudaicae, qui annis ad 1770 ad 1790 Berolini et Regiomontii Borussorum ortus, illinc in Europa Orientalem diffusus est. Haskala rationes illuminismi Europaei suscepit, sed etiam tolerantiam et aequalitatem ante legem Iudaeorum in civitatibus Europaeis appetivit. Ultimum Haskalae momentum in Russia libro "Autoemanzipatio" intitulato anno 1881 edito in nationalismum Iudaicum profectum est.

2. Haskala Berolina: Salomon Iacob Cohen • David Friedländer • Hartwig Wessely • Moyses Mendelssohn
3. Austria: Iudas Löb Mieses • Salomo Iudas Rapoport • Iosephus Perl • Baruch Jeitteles
4. Russia: Abraham Bär Gottlober • Abraham Mapu • Samuel Iosephus Fünn • Isaacus Bär Levinsohn
Remove ads
Homines Haskalae (Maskilim) noti
- Germania
- Moses Mendelssohn (1729–1786) fuit philosophus etiam apud non-Iudaeos spectatus. Cum prohibere adiuvit, ut Iudaei ex urbe Dresda anno 1777 expellerentur, tum Bibliis vertendis ac interpretandis eruditioni Iudaeorum consuluit atque et linguam Hebraicam et Theodiscam aluit. Gotthold Ephraim Lessing personam dramatis "Nathan der Weise" principalem in Mendelssohnis exempli mores formavit.
- David Friedländer (1750–1834) anno 1778 primam "liberam scholam Iudaicam" (Hebraice חברת חינוך נערים, Chewrat Chinuch Ne'arim) Berolini condidit, cuius disciplina rationes Haskalae secuta est.
- Isaac Abraham Euchel (1756–1804) editor periodici Hebraici "Ha-Meassef", quod Illuminismo fovebat, scriptor et conditor variarum societatum Haskalae suffragandae. Euchel enixe operam dedit, ut lingua Hebraica restitueretur et religio Iudaica reformetur.
- Israel Jacobson (1768–1828) fuit scholae conditor.
- Hartwig Wessely (1725–1805) fuit mercator, glottologus, reformator religionis educationisque Iudaicae, socius Moses Mendelssohn in Bibliis vertendis.
- Galicia
- Maskilim maximi momenti post 1800 erant Salomo Iuda Rapoport et Menachem Mendel Lefin.
- Imperium Russicum
- Isaak Bär Levinsohn
- Abraham Mapu
- Abraham Bär Gottlober
- Eisik Meir Dick
- Jehuda Leib Gordon
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
